A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

15 sed natus infans, quamprimum ad Ecclesiam deferatur baptisandus.“ Legem hanc universalis Ecclesiae pro stricta observantia republicare volui, ne ullus ignorantiam illius praetendere, bocque praetextu praevaricationem suam defendere queat. Nullibi profecto locorum mos legi huic contrarius invalescere potuisset, si Sacerdotes noluisssent magis placere homini­bus, quam obedire Deo per Ecclesiam suam praecipienti. Qui conscientiam legis non ami­sit, nunquam violationi ejusdem cooperabitur, non metu poenae ductus, quam decretum Con­cilii Viennensis irrogandam praecipit, tanto minus spe lucelli temporalis incitatus, quod plane res esset turpitudinis plena, sed quia timet migrare legem et migrando animam suam contaminare peccato; quam in rem sic disserit celeberrimus Petrus Scavini Theologiae Mo­ralis, SSmo D. Nostro Pio Papae IX. dicatae, ab eodemque laudatae Tom. 3. pag. 65. „Cum locus ordinarius Baptisma conferendi sit Ecclesia — generatim loquendo in illa de­bet Baptisma administrari: et peccaret mortaliter, qui sine necessitate contrarium faceret.“ Signa autem necessitatis seu periculi, quo urgente infans domi baptisari debeat, ne sine baptismo moriatur, haec idem auctor assignat: 1. si puer oriatur sine vagitu et lacry- mis, 2. si modice respiret, 3. si appareat lividus praesertim in facie aut capite, 4. si na­sceretur post multum laboris obstetricis, 5. si enascatur ante septimum mensem; 6. si cra­nium habeat valde molle, aut suturas nimis apertas, aut alias partes disjunctas. Jaurini die 13. Februarii 1859. Qualia dubia de celebrando in Dioecesi propria anniversario electionis seu confirmationis Episcopi, celebrando item anniversario creationis et coronationis Summi Pontificis in uni­versa, quam ille suprema potestate moderatur, Ecclesia Catholica, S. Congregationi Rituum proposita, quomodo porro ab eadem resoluta fuerint, ex his, quae sequuntur, pronum est intelligere. Tam dubia, quam Decreta eo scopo islhic publico, ut posteriora posthac in Dioecesi quoque mea observentur. Meum erit providere, ut in Directorio anni futuri ea- tenus necessaria adnotentur. Duilia ac Decreta. Reverendissimus Dominus N. N. Archi-Episcopus N. pro suae conscientiae quiete et pastoralis muneris implemento, supplici dato libello ab hac S. Rituum Congregatione hu­millime postulavit, ut sequentia dubia de missa celebranda in anniversario tum electionis et consecrationis episcopi, tum creationis et coronationis Summi Pontificis solvere dignaretur nimirum: Dubium I. An missa solemnis in anniversario electionis et consecrationis episcopi sit praeceptiva in cathedralibus et collegiatis dioecesis, licet Caeremoniale Episcoporum lib. 2. c. 35, n. 1, solum dicat: celebrari convenit? Dubium II. Et quatenus affirmative, an sit praeceptiva haec missa solemnis in ambobus anniversariis tam electionis, seu confirmationis, quam consecrationis, ut innuere videtur Caeremoniale et opinatur Talú ad decretum 817 suae collectionis , vel solum sit praeceptiva in anniversario consecrationis, ut annuere pariter videtur Pontificale Romanum part. I, tit. 13, in fine, simulque decreta bujus Sac. Congregationis et praxis Ecclesiarum? Dubium III. An praeter hanc missam solemnem in cathedrali et collegiatis post nonam tali die, vel diebus celebrandam, sacerdotes ejusdem calhedralis et collegialarum in missis privatis commemorationem facere debeant de praedicto anniversario, vel anniversa­Nr. 59E Anniversa­rium creatio­nis et coro­nationis Summi Pon­tificis, confir­mationis item et consecra­tionis Epi­scopi qualiter celebrandum.

Next

/
Thumbnails
Contents