A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
14 Nr. 579. De penso menstruo Sociorum Unionis B. M. V. Immaculatae. Nr. 579. Baptismus praeter casum necessitatis semper in Ecclesia conferendus. verbis, quibus ipse Dominus Noster priusquam linqueret mundum, ad coelestem Patrem suum usus est: „quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.“ Joann. XVIII. 9. Datum Jaurini die 9. Mensis Februarii anno Domini 1859. U b introductam novam monetam questio emersit, an socii Unionis quae ab Immaculata Conceptione B. M. V. apellatur, in vicem 5 xrorum Conv. Mon. quos adusque singulis mensibus pendebant, abhinc 8 '/2 n. xros solvere teneantur. Sollicitudini igitur DD. Curatorum occurrere, sed et fidelium promptae voluntati subvenire desiderans, praesentibus cum provocatione ad Circulares ddto 18. Decembris 1858. Nr. 3623 dimissas declaro, per eos etiam fideles conditionibus praescriptis satisfieri, qui singulo trimestri 25 xr. seu annue 1 fl. Monetae Austriacae pro finibus Unionis dependerint. Jaurini die 13. Februarii 1859. Huod Sacramentum regenerationis, casu necessitatis excepto, in Ecclesia dumtaxat, et hac quidem parochiali, aut alia, jus fontis habente, administrare liceat, norunt omnes, qui Ecclesiae leges in Conciliis Trullano (can. 31.) et Viennensi Oecumenico perlatas non ignorant. Posterioris Concilii lex inserta legitur Corpori Juris Canonici, nimirum Libro VI. Decretalium, et est sequentis tenoris: „praesenti prohibemus edicto, ne quis de cetero in aulis vel cameris, aut aliis privatis domibus, sed dumtaxat in Ecclesiis, in quibus sunt ad hac fontes, specialiter deputati, aliquos (nisi Regum vel Principum, quibus valeat in hoc casu deferri, liberi extiterint, aut talis necessitas emerserit, propter quam nequeat ad Ecclesiam absque periculo propter hoc accessus haberi) audeat baptisare. Qui autem secus praesumserit, aut suam in hoc praesentiam exhibuerit, ita per Episcopum suum castigetur, ut alii attentare similia non praesumant.“ Legi huic derogatum non esse, illamque ita volente Ecclesia, in suo perstare vigore, liquet cum e S. Congregat. Cone, die 16. Junii 1635, et die 5. Sep- tembr. 1711. editis decretis, tum vel maxime e Rituali Romano, in cujus novissima, quam prae manibus habeo, editione haec ad verbum occurrunt. „Ac licet urgente necessitate, ubique baptisare nihil impediat, tamen proprius Baptismi administrandi locus est Ecclesia, in qna sit fons Baptismalis, vel certe Baptisterium prope Ecclesiam. Itaque necessitate excepta, in privatis locis nemo baptisare audeat, nisi forte sint regum, aut magnorum principum filii, id ipsis ita deposcentibus, dummodo id fiat in eorum capellis, seu Oratoriis, et in aqua Baptismali de more benedicta.“ Simillimam huic instructionem continet Rituale, cujus usum pro Dioecesi mea sub 31. Julii a. p. Nr. 2350 praescripsi. Hoc idem praecipit Rituale Pa- risiense 1839 editum, statuens : „Nunquam igitur, nisi instante mortis discrimine, in privatis aedibus, nunquam in ipsismet sacellis publicis domesticisve oratoriis aliquis parvulus baptisetur.“ Quod in Anglia eadem lex vigeat, testis nobis est prima, quae illic restaurata Hierarchia 1852 celebrata est provinciae Westmonasteriensis Synodus , cujus decreto XVI. Nr. 4. praecipitur. „Baptismus in sola Ecclesia debet administrari.“ Nec inAmerica aliam observari legem patet e statutis Synodi Philadelphiensis 15. Maji 1832 celebratae, quorum unum sic sonat: „prohibemus ne in Civitatibus et Oppidis, in quibus Ecclesia aliqua erecta est, et pastor habitat, quis, nisi de vita periclitans, in privatis aedibus baptisetur.“ Hujus ejusdem legis praevaricationem in Dioecesibus Hungáriáé nunquam fuisse toleratam, decisiones Synodorum loquuntur; suffecerit provocare ad Synodi Tirnaviensis anno 1629 celebratae cap. I. „Baptismum nemo intra domesticos parietes administret, sine evidenti necessitate: