A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
13 suscipiendam. Hoc enim praecipue in hujusmodi articulo constitutis imponimus, et injungimus, quo se ad plenariae indulgentiae fructum consequendum praeparent atque disponant.“ Nec quemquam Sacerdotum, quibus facultatem hanc subdelegaviinus, latere volumus, S. Congregationem Indulg. die et anno superius indicatis porro declarasse, semper esse recitandum „Confiteor“ in hac benedictione, licet antea jam his dictum fuerit, in adminislratione SS. Viatici et Unctionis, nisi necessitas urgeat; atque in eodem mortis articulo infirmum non posse pluries lucrari hanc indulgentiam a pluribus Sacerdotibus impertiendam. Ultimo Vos inspecie alloquimur, qui per hanc Nostram Dioecesiin estis in partem sollicitudinis Nostrae pastoralis vocati FF. et FF. animarum Curatores! agite, annunciate fidelibus, curae Vestrae creditis, hoc tam insigne, tamque utile pro salute animarum ex inaestimabili Ecclesiae thesauro depromptum beneficium, utque illud in condigno pretio habere discant, ad mentem Summi Pontificis Benedicti NIV. in sacris sermonibus et catechcticis institutionibus praemonete illos de acerbitate inevitabilis illius momenti, ubi „adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret“ I. Petri V. 8 et vires suas in eo potissimum articulo exerit, a quo felicis aeternitatis aditum pendere non ignorat. Dicite illis, quod hoc et tantum extremi mortis articuli momentum intelligens pia Mater, Catholica Ecclesia, de aeterna filiorum suorum salute sollicita, nunquam praetermiserit eos omnibus subsidiis, pro hujusmodi temporis necessitate opportunis, juvare atque instruere, tam iis nimirum , quibus opus esset ad aeterna praecavenda supplicia, quam quae apta et salubria forent ad evitandas poenas temporales, quas in altera vita humanis plerumque spiritibus, etiam dimisso mortalis culpae aeternaeque poenae reatu, in purgatorio igne luendas manere certa fide tenemus. Ne autem, ut verbis utamur praelaudati Sanctissimi Pontificis, salutis remedia ab Ecclesiae benignitate fidelibus suppeditata, paulatim in pravae libertatis et licentiae fomentum trahantur; compluribus absque propria cooperatione de remissione cum sempiternae poenae per sacramentalem absolutionem, tum temporalis per indulgentiae pontificiae applicationem sibi blandientibus, docete ulterius quam incertum sit omnibus non solum, qua hora, quove mortis genere ex hac vita sint migraturi, verum etiam, an indulgentiam , licet externo ritu sibi applicatam, cum effectu sint percepturi; quem in finem et ut certius indulgentiae effectum consequi valeant, opus omnino esse, ut non solum praevie per jejunia, eleemosynas, orationes et alia pia spiritualis vitae exercitia, nec non et Christianam tolerantiam earum adversitatum, a quibus mortalium vita immunis esse nequit, verum etiam cum ad extremum agonem devenerint, per novos de admissis peccatis doloris el charitatis in Deum actus et allectus, atque etiam (quod praecipue Summus Pontifex injungit) per promptam mortis acceptationem sese disponere studeant. Qua de re S. Augustinus (Libr. XIII. de Civitate Dei) observat „Quidquid tamen illud est in morientibus, quod cum gravi sensu adimit sensum, pie iideliterque tolerando, auget meritum patientiae, non aufert vocabulum poenae. Ita cum ex hominis primi perpetuata propagine procul dubio sit mors poena nascentis: tamen, si proprietate, justitiaque pendatur, fit gloria renasccntis; et cum sit mors peccati retributio, aliquando impetrat, ut nihil retribuatur peccato.“ Denique FF. et FF. cogitate, quantum Vos responsionis onus maneret, si quisquam curae vestrae commissorum fidelium hoc apostolicae largitatis beneficio ob vestram culpam privaretur; omnem igitur sollicitudinem eo convertere satagatis, ut cum venerit Princeps Pastorum, intuitu etiam exercitii hujus Vobis subdelegatae facultatis confidenter rationem reddere valeatis iisdem