A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

143 nondum expleverunt. Antequam vero electi officium suum exercere incipiant, jure jurando promittant, se fideliter administrationem esse acturos, et singulis annis rationem reddituros, idoneamque praestent cautionem“ §. V. autem dicitur : „Ministros ultra triennium in eadem procuratione retineri vetamus, nisi gravis causa id postulet, a nobis probanda. — — Si administratio recte gesta fuerit, sententiam laudis erga munere functos pronuncient (reviso- res) si secus, judicium proferant, quo illata damna Ecclesiae suo aere reficere adigantur.“ Decreta Synodi hujus typis vulgata sunt Romae Anno 1847. Citius uno anno nimirum 1845 suam habuit synodum celeberrimus vir et fortissimus jurium Ecclesiae propugnator Cardinalis Episcopus Sabinensis Aloysius Lambruscbini, qui parte quarta cap. XX. ita decrevit: „Quis­quis vel facile intelligit non solum a justitia, verum etiam a religionis virtute praescribi, ut summa fide et diligentia custodiantur, administrentur Ecclesiae bona, quae cultui praestando, Templis tuendis, ornamjis, sacrisque ministris alendis, aliisque piis operibus obeundis sunt destinata. Ut igitur hujusmodi bona, quae merito appellantur deposita pietatis, patrimonium Christi, quam diligentissime conserventur et procurentur, praecipua quaedam monenda cense­mus , quae inviolate ab omnibus servari volumus. Bona Ecclesiastica administranda commit­tantur viris fide , integritate , solertia spectatis , et in iis seligendis summa adhibeatur dili­gentia. Ab ejusmodi munere arceantur filii familias , itemque minores annis vigintiquinque, tum qui erga pium aliquem locum aere alieno sint obstricti, qui patrimonia profuderunt, qui suo aut alterius nomine subjecto quidquam ex pii loci bonis sibi compararunt, vel conduxere, aut in emphyteusim acceperunt. Electi ad bona ecclesiastica administranda maxima vigilantia et industria in pii loci utilitatem et incolumitatem procurandam incumbant, ejusque jura sarta tecta cu­stodiant. Ecclesiae cultui, aedificiorum conservationi sedulo consulant, et si quae ruinam, atque de­trimentum patiantur, illa opportune instaurare studeant. Praedia excolenda curent, atque effi­ciant, ut in dies meliora fiant, lites componant. Si qui vero morosi Ecclesiarum aut piorum locorum sint debitores, adbibitis opportunis juris remediis ad solvendum debitum compellant. Fructuum venditionem publice proponant, atque illis vendant, quos majori pretio oblato, et lideijussione interposita, soluturos esse noverint. In contractibus ineundis semper prospi- ciant, ut illi in pii loci utilitatem cedant, pecunias diligenter exigant, easque in monte pie­tatis, aut alio tuto loco per Nos aut Vicarium nostrum Generalem designando deponant, et illas tantum retineant, quae sumptibus quotidianis sunt necessariae.“ Quod Synodi Sabinen­sis Dioecesis statutum simul etiam id comprobat, regulas de administrando peculio Ecclesia­rum et piarum fundationum in Dioecesibus Pontificiae ditionis vigentes simillimas esse illis, quae sub 18-va Martii h. a. Nr. 913 pro Dioecesi hac stabilitae fuerunt. Concilium provin­ciale Lugduni anno 1850. celebratum, atque a Summo Pontifice confirmatum Tit. XXIII. de regimine bonorum Ecclesiae ita ad verbum decrevit: „Diligenter provideant parochi, ut fa­bricarum regimini non praeponantur nisi viri selecti, probatae religionis, et huic officio ido­nei.“ In Belgio peculia Ecclesiarum parocbialium a respectivis parochis et honorabilioribus parochiae viris , consiliarii fabricae dictis , administrari, litterae Episcopi Brugensis ad hos posteriores ddo 27-ac Octobris 1851. directae, et statuta Dioecesis Leodiensis anno eodem promulgata testantur. ') Instructio pastoralis pro Dioecesi Eysteltensi in Bavaria anno 1854. republicata, et Eystadii eodem anno edita, p. 453. de fabrica Ecclesiae sic praescribit r *) *) V. Collectio Epistolar. pastor. Instruet, etc. Auctoritate Him. ac Rev. Domini Joannis Bapt. Malou Eppi Brugensis edita Tom. I. Rrugii 1854 et Statuta Dioecesis Leodiensis in Synodo Dioecesana promulgata anno 1851. impressa Leodii e. a« 31*

Next

/
Thumbnails
Contents