A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
139 det praecipiatque , ut omnes Ecclesiastici, praesertim qui sunt in cura animarum, majori usque alacritate, prout temporum ratio postulat, in Christianae plebis instructionem incumbant. Vos igitur VV. FF. et FF., qui mei estis in munere pastorali comministri, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui ut coelestibus nos instrueret doctrinis, in terram e coelis descendit, rogo et obsecro, ut tam sanctum, salutare et necessarium opus maximo cum pietatis studio et indefessa cum solertia explere satagatis, hisce imprimis temporibus, quibus, prouti ipsi scitis, non mediocris doctrinae Christianae cognitio in fidelibus requiritur, ut ii ab erroribus, qui tam ore quam scripto proferuntur , ut porro a corruptelis, ad morum licentiam et ad fidei contemptum provocantibus , ut denique ab irreligionis impietatisve contagio , quod per tot tamque celeres inter homines populosque communicandi modos facile usque ad ruricolarum mappalia diffunditur, salvi ac immunes esse possint. An non temporum nostrorum conditionem descripsisse censendus sit celebratissimus olim Universitatis Parisien- sis Cancellarius inquiens:1) „Sunt enim qui diabolica perversitate socios, quos possunt, facinoribus suis accumulant, quasi scilicet ad nihil aliud intendere videantur, quam ne soli pereant , aut ne parum comitati detrudantur ad infernum; — — — nostra tempestate plus solito sensus et cogitatio hominis prona sunt ad malum ab adolescentia , quando cum primaria corruptione naturae sugunt parvuli, quasi lac, personalem, ut sic loquar, saniem peccatorum. Adde quod multorum parentum et magistrorum cura vel nulla vel ultima est de parvulorum suorum moribus et eorum disciplinata custodia. Quid ergo stupendum si absque ductore positi in via lubrica et tenebrosa cadunt ex facili?“ Concludam cum eodem Gersenio: „O piissime Jesu, quis ultra post te verecundabitur esse humilis ad parvulos? Quis tumescens et elatus de sua vel magnitudine vel scientia parvitatem deinceps parvulorum , ignorantiam vel imbecillitatem audebit aspernari, quando tu , qui es Deus benedictus in saecula, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi, usque ad castissimos parvulorum amplexus beata brachia mansuetus inclinas atque circumligas ?“ 2) Estote igitur verbi Dei relatores, habituri si fideliter et utiliter impleveritis officium vestrum, partem cum iis, qui verbum Dei bene administraverunt ab initio. 3) Jaurini festo Exspectationis partus B. M. V. die 19. Decembris 1859. lion ultimam potestatis civilis solicitudinem sibi vindicant infantes, qui a propriis parentibus derelicti ac expositi, sumptibus brcphotrophii Viennensis alendi familiis ruri degentibus committuntur. Circa harum prolium conscriptionem C. R. Locumtcnentialis Sectio Sopronicnsis sub 9. curr. N. 23,730 parocbos in regione cum Archi-ducatu Austriae inferiori collimitanea degentes requiri voluit, ut nimirum easdem proles in ambitu parochiarum suarum existentes, et quidem tam actu vivas, quam et quae per decursum anni morientur, tabellis, a concernente C. R. Comitatus Praefectura sibi exhibendis inferrent. Infelix conditio illorum infantum, qui praeter imo contra jura naturae ad orbitatem detrusi sunt, tenera compassione digna est, ideoque respectivi Curati libenter, nullus dubito, operam suam magistratibus politicis commodabunt, ut praedictae consignationes et accurate fiant, et praescripto tempore suis locis exhiberi possint. Datum Jaurini die 22. Decembris 1859. *) *) Tract, de parvulis trahendis ad Christum. Consid. 1. 2_) Ibid. 3) Pontif. Rom. 30 Nr. 3522. De infantibus conscribendis qui sumptibus brephotrophii Viennensis aluntur.