A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

140 Nr. 3523. De mutatio­nibus cogno­minum in matricás in­ferendis. Nr. 3524. De duplicatis testimonio­rum pro alumnis scho­larum realium et elementa­rium seu tri­vialium. Nr. 3525. Liber arith­meticus pro scholis hun- garicis. Excelsa C. R. Ministeria Internorum negotiorum et Cultus atque Institutionis sub 28. Au­gusti h. a. Nr. 18129. mutuo consensu decreverunt, legitime impetrandas cognominum mu­tationes in concernentes libros matriculares adnotationis instar inferri debere , ita tamen, ut similis praenotatio non fiat, nisi requirente C. R. Locumtenentiali Officio per Ordinarium dis­posita fuerit. Idem tenendum erit de talibus cognominum gentilitiorum mutationibus , quae jam prius concessae sunt, quam praedicta ministerialia decreta ederentur. Curabunt itaque DD. Parochi et parochiarum Administratores, ne ullas de mutato alicujus cognomine praeno- tationes in matricis faciant, priusquam convenientem ab Officio dioecesano inviationem per­ceperint. Jaurini die 22. Decembris 1859. Sequentes sunt tenores Normalium Ordinum, quos C. R. Locumtenentialis Sectio Sopronien- sis de exarandis duplicatis testimoniorum pro alumnis scholarum realium et trivialium sub 12. Novembris h. a. N. 23863 edidit: Excelsum C. R. Ministerium Cultus et Institutionis, quo ad positas sibi de modo exarandorum pro alumnis scholarum realium et trivialium du­plicatorum testimoniorum scholasticorum responderet, ddo 25. Octobris h. a. N. 13475/l283 de­crevit prouti sequitur: Ad praevertendum abusum similium testimoniorum Directores schola­rum animadvertant, oportet, duplicata testimonia non absque necessitate, imo tunc tantum expedienda esse, si concernentes alumni, aut qui eorum curam gerunt, causam et scopum, ob quem ejusmodi testimonia sibi dari cupiunt, sufficienter docuerint. Quodsi directores hanc regulam stricte servaverint, alumnosque suos, cum iidem testimonia sua exposcunt, de illa commonefecerint, fiet profecto, ut dicti alumni testimonia sua nec leviter vilipendant, nec facile illis abutantur. Ceterum directores scholarum similia duplicata absque altiore indultu expedire po­terunt, et pro tali expeditione nullas taxas desument. Jaurini die 22. Decembris 1859. Jussu Excelsi C. R. Ministerii Cultus et Institutionis pro scholis labii hungarici elementari- bus liber arithmeticam practice docens editus est sub titulo „Számolási gyakorlat-könyv a népiskolák számára az ausztriai császárságban.u (constat 25 xr. a. m.) Institutio arithmetica in scholis hungaricis abhinc exclusive juxta hunc librum fieri debebit, curandum igitur, ut ille quantocius praescripto modo in usum deducatur. Jaurini die 22. Decembris 1859. Joannes ni. p. Episcopos.

Next

/
Thumbnails
Contents