A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
138 biles enim fructus ex eo percipietis. Quodsi jn historiis scriptum est, Demosthenem, ut eloquentiae laudem consequeretur, octies descripsisse Thucydidem , eaque ratione omnes illius orationes plenas argumentis memoriae mandasse , quanto aequius est, vos, qui in disciplina Ecclesiae versantes ömnia vestra studia referre debetis ad gloriam Dei et ad salutem vestram et aliorum, egregium librum dictante Spiritu Sancto, Patrum, qui in Concilio Triden- tino aderant, decreto scriptum, et Christi Vicarii auctoritate editum octies legisse diligenter atque etiam descripsisse?“ Auctoritatem denique et relationem Catechismi hujus ad ipsum Concilium Tridentinum inter alios eruditissimus Cardinalis Bellarminus in hunc modum exponit: „Catechismus Romanus habet majorem auctoritatem, quam quilibet doctor Ecclesiae , sive d. Augustinus, sive d. Hieronymus, sive d. Thomas. Et opinor illius doctrinam esse lautae auctoritatis, ut aperte contradicere illi temerarium sit, et hoc duplici ratione; prima est, quia doctrina Catechismi quadam ratione doctrina Concilii Tridenlini est. Catechismus enim elfectus est tempore Concilii, et a Patribus delectis a Concilio, et qui interfuere Concilio, et quos Concilium existimabat doctrinam a se discussam intellexisse , et demum quia Catechismus in multis Sacramentis quasi Commentator Concilii est, fusius enim dicit, quod a Concilio brevissima oratione propositum est. Secunda ratio est , quia Catechismus duplici auctoritate tum Concilii generalis tum Pontificis editus est, ut ex inscriptione Catechismi patere potest. Quare merito asserendum videtur, quod speciali ratione Spiritus S. astiterit illi , et ideo ejus auctoritas maximi est facienda , et ejus doctrina tamquam vere catholica est tenenda.“ Perspicitis jam VV. FF. et FF. qualem librum Vobis proponam, dum Catechismum Romanum commendo. Si fatentibus cordatissimis viris, assidua Concilii Tridentini lectio plus ad certam solidamque divinae Religionis cognitionem valeat, quam multa disputantium theologorum volumina: quos existimabitis redundaturos esse fructus ex attenta hujus Catechismi lectione , in quo non illa solum fidei capita, quae saeculo XVI. in controversiam adducta fuere, sed omnes ejusdem articuli, omnia porro morum praecepta tanta verborum et rationum gravitate, tanta judicii maturitate et auctoritate proponuntur ac enucleantur. Habetis in illo tutissimum in munere catechetico palinurum, certissimam porro normam , ad quam cateeheticos , qui circumferuntur libros exigatisyaptissimum denique compendium, ex quo haustas olim in studio theologico cognitiones vestras illustretis ac renovetis. Ad commendandum hunc Catechismum impellor praeterea Summorum Pontificum Clementis XIII. et Sanctissimi Domini Nostri Pii IX. 3) En- cyclicis , quibus id, quod facio, a Praesulibus praestitum voluerunt. Dein nihil sanctius nihil inviolabilius Vobis sit, VV. FF. et FF. quam institutionibus catecheticis tam in scholis, directioni et curae vestrae creditis, quam in Ecclesia diebus imprimis Domini ac Festis diligentissime vacare, illis enim neglectis „nulli in paroecia mores, nulla religio, nulla fides, cum sine tali instructione neque ipsa Christiana vita institui possit.“ 4) Hinc est quod Concilium Tridentinum 5) hanc obligationem omnibus curam animarum excpcentibus Sacerdotibus gravissime inculcet, S. Pius V. vero opus illud „opus sanctisßigunn,“ '’) Benedictus XIV. autem „opus maximi momenti, maxime necessarium et omnem diligentiam requirens“ appellet 7). Hinc denique est, quod SS. D. N. Pius IX. 8) ut impiorum fraudes, quibus vel ipsam catholicam iidem funditus evertere conantur, in irritum recidant, hoc praecipue inter cetera commen- i) i) Controv. Tom. I. 2) In Dominico agro ddo 14. Junii 1761. 3) Nostis ddo 8. Decemb. 1849. 4) Scavini Theol. mor. univ. Pio IX. Pontif. dicat. T. 1. 5) Sess. XXIV. de reform. C. IV. 6) Const. Ex debito. 7) Const. Etsi minime ddo 4. Fcbr. 1742. 8) Cit. Encycl.