A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
135 Xr. XXII. fjpiscopi provinciae Strigoniensis anno superiore in Synodo congregati inter praecipuas sollicitudinis suae partes pertinere dignoverunt, videre et statuere de libro, secundum quem doctrina religionis in scholis, iisque tam publicis quam privatis, catecheticis porro institutionibus , quae in Ecclesia impertiendae sunt proponeretur. Collatis in unum consiliis in re tanti momenti decernere voluerunt praelibati antistites, cum ut Summi Pontificis eatenus votis obsecundarent, parerentque nutibus, tum etiam, ut uniformitatis debitam haberent rationem efficerentque, ut in tota, qua late patet, provincia sacra Strigoniensi, una esset tradendae religionis, ad omniaque pietatis officia populum erudiendi regula. Sperabam fore, nt hoc jam anno scholastico Catechismus omnium Praesulum sententia probatus normae inslar praescribi queat. Sed vero conamina , scopo hoc impensa optato caruerunt elfectu. Quamobrem quae in Dioecesi intuitu Catecliismi viget varietas, porro toleranda est; hoc igitur adhuc anno ii in scholis elementaribus Catechismi adhibeantur, qui adusque in usu fuerunt Illi DD. Parochi, qui apud me conquesti sunt, Catechismi sic dicti normalis, typis R. Universitatis Pe- stiensis antea procusi, exemplaria ita distracta esse, ut illa acquiri amplius non possint, eo a me inviali fuerunt, ut interea Catechismo novo Agriensi, velut illi, quem provincia Strigoniensis suum fecerat, inter omnes hujusmodi libros maxime conformi, uterentur. Quae isthic de Catechismo discentium adnotavi, DD. Curatis pro directione serviant. Sed occasione hac alter mihi occurrit Catechismus, quem Ecclesia Catholica in usum populi doctorum edidit, atque in informandis catholica veritate Christi fidelibus adhiberi voluit, librum intelligo, quem primum S. Pius V. dein vero Clemens XIII. typis vulgandum jusserunt sub hoc titulo: „Catechismus ex Decreto Concilii Tridentini ad Parochos“ cujus libri tanta est praestantia, tantaque auctoritas, ut jure ingemuerit idem Clemens XIII. ‘) fuisse tempus, quo ille e manibus Pastorum excuti potuerit. Praestantiam hujus Catechismi ipsa ejus historia loquitur, quam paucis delibare juverit. Cum Patres Concilii Tridentini Sess. XXIV. de reform, cap. 7. praeceperint, ut „Episcopi et parochi Sacramentorum vim et usum populo exponerent, juxta formam a sancta Synodo in catechesi singulis Sacramentis praescribendam,“ intelli- gere pronum est, illos si non prius, in hac certe sessione consilium cepisse de edendo Catechismo. Occasionem saluberrimi hujus consilii capiundi Patribus dederunt, plurimi, qui tum edebantur ac circumferebantur tam a catholicis quam ab haereticis concinnati hujus tenoris libri, quibus ipsi velut optimum remedium , certam porro tutissimamque normam hunc opponere voluerunt Catechismum , quemadmodum in prologo ejusdem legitur his verbis: „Quamobrem Patres Oecumenicae Tridentinae Synodi, cum tanto et pernicioso huic malo (catechismorum et librorum haereticorum) salutarem aliquam medicinam adbibere maxime cuperent, non satis esse putarunt, graviora catholicae doctrinae capita contra nostri temporis haereses decernere, sed illud praeterea sibi faciendum censuerunt, ut certam aliquam formulam et rationem ebristiani populi ab ipsis fidei rudimentis instituendi traderent, quam in omnibus Ecclesiis illi sequerentur, quibus legitimi pastoris et doctoris munus obeundum esset. Multi quidem adhuc in hoc scriptionis genere magna cum pietatis et doctrinae laude *) *) Constit. In Dominico agro ddo 14. Junii 1761. 29 Nr. 3500. De Catechism, in institutione prolium interea adhibendo ; de Catechismi Romani praestantia et auctoritate, et de obligatione ad habendas catecheses soler- ter incumbendi.