A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

136 versati sunt, sed tamen Patribus visum est, maxime referre, si liber sanctae Synodi au­ctoritate ederetur, ex quo parochi vel omnes alii, quibus docendi munus impositum est, certa praecepta petere atque depromere ad fidelium aedificationem possint, ut quemadmo­dum unus est Dominus, una fides, ita etiam sit una tradendae fidei ad omniaque pietatis officia populum Christianum erudiendi communis regula atque praescriptio.“ In perficiendo autem opere processum fuit sic: Cardinalis Apostolicae Sedis Legatus Hieronymus Seripan- dus materias Catechismi non tam elaborandas gumn^aogemfas inter doctissimos Synodi Pa­tres et Theologos distribuit ita, ut singuli singulas materias elucubrarent E congestis sic amplissimis objectis ipse Catechisnnis efformari debuit. Haec provincia ab ipso Concilio de­lata fuit tribus Patribus, nimirum Leonardo Marino Archi-Episcopo Lancianensi, Aegydio Foscarario, Episcopo Mutinensi, et Francisco Foriero, Lusitano Ulissiponensi, Theologo Regis Portugalliae. De primo, Leonardo nempe Marino sequens est coaevi scriptoris ju­dicium : „Est hac nostra aetate Leonardi Marini felix fertileque ingenium, qui cum mira coelestium et divinarum rerum cognitione naturalem quoque prudentiam et consilium, rerum­que civilium usum et intelligentiam conjunxit, eximia eloquentiae gloria egregias laudes cu­mulante. Nemo enim sacram doctrinam aut in scholis doctius interpretatus est, aut copiosius in concionibus explanavit, nemoque in animis ad virtutem inflammandis, et a vitiis revo­candis acrior aut vehementior et ornatior erat.“ De secundo, Episcopo Mutinensi Foscara­rio, in ejus lapide sepulchrati sequens legitur elogium: „Tanta divinarum rerum scientia erat, ut in publico Concilio Tridentino Patres in ejus judicio conquiescerent. Qui Catechismo, Mis- sali, Breviario, in quibus maxime omnium elaboravit compositis, Romae obdormivit anno 1364. 23. Decemb.“ De tertio laborum socio Francisco Foriero dicit antiquus auctor2) „Phi­losophus fuit celeberrimus, graecae atque hebraicae linguae callentissimus, prout praeclara ipsius in scripturam Commentaria testantur. Theologus eximius simul et piissiinus a Rege Lusitaniae ad Tridentinam Synodum missus, omnium Patrum judicio eruditissimus habebatur.“ Eruditissimi hi viri credita sibi provincia durante Concilio plene defungi non potuerunt, im­pediti accumulatis ad finem Synodi sessionibus, congregationibus et disputationibus, quibus ceu micantia Patrum sidera insuper intervenire debebant. Patres itaque Concilii Sess. XXV. de indice librorum et catechismo, breviario et missali sanciverunt „ut quidquid ab illis tri­bus viris praestitum fuisset, sanctissimo Romano Pontifici exhiberetur, ut ejus judicio atque auctoritate terminaretur et evulgaretur.“ In hujus decreti consequentiam praelaudati Patres Romam profecti opus suum Pio IV. praesentaverunt, qui illis, ut Catechismo supremam ma­num imponerent praecepit. Congregationis scopo hoc coadunatae praesidium gessit nepos Pontificis Cardinalis Carolus Borrom. membra congregationis fuere praeter tres operis aucto­res alii etiam doctissimi viri. Congregationis laborem ad tempus stitit mors Aegydii Foscarii Episcopi Mutinensis, magis vero adhuc mors ipsius Pontificis Pii IV. Qui huic in Pontificatu successit S. Pius V. nihil non egit , ut Concilii Tridentini decreto etiam quoad Catechismum satisfieret, ac ideo ut praedicta Congregatio labori se rursum accingeret, voluit, cui pro Mutinensi Episcopo novum socium dedit, Guilielmum nempe Cardinalem Sirletum , S. Caroli Borrom. intimum amicum et condam magistrum, de quo adhuc tum Protonotario Apostolico Stanislaus Cardinalis Hosius sic loquitur:3) „Cum a Pontifice vocatus Romam venissem, Guilielmi Sir— leti — viri tum docti tum pii et singulari quadam linguarum peritia prediti, magna familia­l) Hubert. Folieta in elog. dar. Ligur. 2) Michael Fries — Cf. Pallav. Cono. Trid. libr. 18. et Petr. Guisan vita S. Carol. Borr. 1. 1. 3) L. Confessio catholicae fidei Christianae — in Synodo Petricoviensi facta. Viennae 1560.

Next

/
Thumbnails
Contents