A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
132 Nr. 3309. Obitus .losephi Schwaig- liol'er, cur- rcntatio beneficii Nyékensis. Nr. 3378. Officiosae aliaeque litterae ac relationes abhinc rursum Jau- rinutn dirigendae. Nr. 3379. Extraordinarium prosy- nodale examen publicatur. „Mulctae illae ad resarciendum aliqua ratione vulnus, quod ex dispensationum matrimonialium concessione ecclesiasticae disciplinae infligitur, et ad matrimonia inter personas consanguinitatis vel affinitatis vinculo invicem conjunctas rariora, ac difficiliora reddenda, juste ab Ecclesia salubriterque constitutae sunt. Cum tamen illae aliquibus viderentur contrariae Concilio Tridentino, dispensationes gratis concedendas esse praecipienti, Alexander VII. consuluit viros integerrimos, maximeque peritos Pontificiae Datariae, quonam pacto taxae desumerentur : ipsi autem responsum fuit, sensum decreti esse, quod dispensationes concedi debeant absque concedentium lucro; ita autem servari, cum tota illa pecunia non solum in pios usus impendatur, sed nec confundatur cum reliqua pecunia aerarii apostoliéi, deponatur vero in monte pietatis, unde non abstrahitur nisi de mandato Pontificis, per quod in pia opera reipsa distribuatur.“ Ita se audivisse ab ore Alexandri VII. refert Card. Pallavicinus in quam rem observat Thomassinus 2) „si ubique mulctarum et dispensationum pecunia tam sancte expenderetur, nemo non congratularetur succurri miseris, pauperes sublevari.“ Rákos die 30. Novembris 1859. Die 21. curr. mensis et anni pie in Domino obiit Josephus Schwaighofer, Cath. Ecclesiae Jaurinensis Canonicus Ilonor., Districtus Locsmándensis Vice-Archidiaconus et parochus Nyékensis, annos natus novem supra septuaginta. Susceptis anno 1803. Sacris Ordinibus, curae animarum initium fecit in Layta- Pordány, unde post biennium ad capellaniam arcis Kismartoniensis transivit. Anno 1809. Nemes-Völgyensis , 1816. Ilaracsonyensis, a. 1826. autem Nyékensis parochus, quam fuerit Superioribus aeque ac paribus suis charus, obtento anno 1848. munere Vice-Archidiaconi, et anno 1852. stalli in Cathedrali Ecclesia canoni- calis honore docuit. Jurium beneficii ecclesiaeque suae studiosissimus, et in ferendo quovis labore quavis molestia invictus, laudem fidelis administri meruit, utinam et mercedem quantocius aeternam a Deo justo indice obtineat! quod licet pie speremus, suffragiis tamen nostris, quantum possumus, acclerare connitamur. Requiescat in pace! Pro vacante beneficio Nyékensi, quod sub patronatu Pauli Principis Eszterházy constituitur, concursum praesentibus publico, recurrendi termino in diem 31. Januarii 1860 defixo. In Rákos die 30. Novembris 1859. Dispositionem, sub 31. Augusti h. a. Nr. 2496 factam, atque in Numero XVII. Circularium quae typo mandantur publicatam, praesentibus revocari V. Clero significo. Jaurini die 7. Decembris 1859. Lrga urgentissimas, quae mihi propositae fuerant preces, indigentiis porro Dioecesis ita deposcentibus, extraordinarium pro-synodale examen ’ diebus 18. et 19. Januarii futuri anni isthic instituendum praesentibus cum eo publico, ut qui ad illud comparere voluerint, hanc suam intentionem mihi tempestive significare haud intermittant. Jaurini die 7. Decembris 1859. •) •) Hist. Concil. Trident. 1, 23. c. 8. 2) Vet. et nov. Eccl. discip. p. 3. 1. I.