A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

133 Per translationem Ignatii Haltay ad beneficium Sz. Martonense in vacantiam recidit parochia Szikraensis, pro qua praesentibus concursum indico, exhibendorum supplicum, qui Celsissimo Principi Paulo Eszterházy ceu Patrono inscribendi sunt, termino in diem ultimam Januarii 1860 defixo. Jaurini die 9. Decembris 1859. Nr. 3382. Concursus pro parochia- li Beneficio Szikra. Districtuales scholarum inspectores juxta §. 11. instructionis suae quovis anno scholas curae suae creditas visitare, et exaratum desuper protocollum seu relationem Officio dioecesano exhibere tenentur. Cum hujusmodi functio suis non careret fatigiis, aequitati consonum vide­batur, honorarium quodpiam pro visitante inspectore defigere, quod propter intimum nexum, Ecclesiam inter et scholam intercedentem, ex Ecclesiae fisco perstringeretur, ubi scholae ipsae proprio peculio aut fundo destituuntur, peculium autem sacrum supportando tali oneri par est. His jam rei principiis mutuo cum Ordinariis consensu stabilitis, Excelsum C. R. Ministerium Cultus et Instructionis sequentes ddo. 4. Augusti h. a. Nr. ,l03y9I4 dimisit ordines, in allissima ddo. 14. Julii h. a. Caes. Regia resolutione fundatos, et pro communi regula praescriptos: 1. Praeceptum visitandi omnes et singulas scholas districtuales, scholarum In­spectoribus vi instructionis suae incumbens, inconcussum vigorem suum retineat. 2. Districtualibus scholarum inspectoribus ad visitandam scholam quampiam districtus sui — excepta ea, quae in loco domicilii eorum reperitur — processuris, gratuita et statui conveniens commeatus occasio, tum vero in compensationem fatigiorum et expensarum forte emergentium honorarium 3 fl. a. m. competii. 3. Praedictam commeatus occasionem procurare, aut convenientem, si nimirum oc­casionis procuratio fieri nequeat, visitanti inspectori, qui ipse sibi de tali occasione provi­derit, expensarum reluitioncin praestare ad partes concernentis communitatis scholasticae refertur. 4. Honorarium visitationale passim e fisco ecclesiae perstringetur, nec nisi tunc e fundo studiorum resolvetur, si demonstratum fuerit, cassam ecclesiae expensas tales sustinere non posse. Dictum honorarium Inspectores districtuales non prius percipient, quam relationem suam de statu scholarum visitationi subjectarum praestiterint. Quatenus fundus studiorum eadem honoraria praebere debuerit, concernens resolutio a C. R. Locumtenentiali officio quotannis expetenda erit. Sicubi sufficiens fundus scholasticus adsit, taxa visitationalis ex eo desumatur, oportet. 5. Fundus studiorum a praebenda taxa visitationali immunis etiam tunc censebitur, si de renumeratione Inspectorum aliunde provideretur, aut illi ipsi honorario competenti nun- cium mitterent. 6. Dispositiones hae jam pro anno schotastico 185% vigorem et efficaciam obtinent. Ad praerecensitos Ordines, erga specialem quaestionem a me propositam, supple­toria resolutio ddo. 21. Novcmb. h. a. Nr. 17237 ab eodem Excelso Ministerio emanavit, ejus tenoris, honorarium 3 II. a. m. etiam pro talium scholarum visitatione Inspectoribus districtualibus competere, quae in locis filialibus reperiuntur a matre tam procul dissitis , ut simul cum schola, quae in matrice possessione est, uno eodemque tempore visitari nequeant. Horum nexu districtuales scholarum Inspectores provoco, ut simul cum relatione de visitatione praeterlapso anno scholastico peracta, consignationem illarum ecclesiarum milii Nr. 3426. De annua visitatione scholarum et honorario visitantis Inspectoris districtualis.

Next

/
Thumbnails
Contents