A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
130 porro, utrum impedimentum Episcopus vigore facultatum quinquennalium relaxare valeat, vel vero eatenus ad Sedem Apostolicam recurrendum sit. In priore casu, si nimirum in occurrente impedimento Ordinarius possit dispensare, quaerat ex oratoribus causas, ob quas dispensari cupiant, quodsi oratores saltem unam e causis canonicis superius recensitis proposuerint, adhibito omni studio et solertia inquirat in propositae causae veritatem, si instituta seria investigatione apparuerit, preces oratorum veras esse, causam proinde canonicam omnino locum habere, in hoc casu dispensatio modo in superioribus perinde exposito ab Ordinario sollicitari poterit. Si vero pro oratoribus canonica causa non pugnet, vel causa, quam proposuerint, instituta investigatione non verificetur, tunc declarandum est oratoribus, in defectu causae canonicae eosdem beneficii dispensationis participes fieri non posse, cum Ordinarius, quippe qui non propria sed delegata potestate legem relaxat, nullatenus valeat nisi ob canonicam causam dispensare, alioquin conscientiam suam gravi peccato oneraret, et invalidis matrimoniis ansam praeberet. Conformia sunt haec iis, quae §. 80. Instructionis in prioribus citatae exprimuntur his verbis „Episcopi, cum canonicae non deficiant rationes, faciles erunt in utendo facultatibus a S. Sede concessis.“' Quod in supplici libello praeter canonicas, quae exponi debent, si occurrant alia etiam motiva proponi possint, suapte intelli- gitur, quamvis enim motivales ac finales causae nonnisi illae sint, quas Jus et stylus Curiae Romanae pro canonicis declaravit, saepe tamen et reliqua motiva valent ad rem uberius illustrandam, et inducunt dispensantem ad veniam legis facilius concedendam. Notum mihi est, nam etiam ego gessi parochi munus in ampla communitate, quod importunae preces oratorum, magis vero adhuc parentum ac cognatorum inultas Curato facessere soleant molestias, at vero sine his vita hominis, imprimis in officio existentis, non ducitur, nec restat aliud, quam ut molestiae illae ob amorem nobilissimi pastoralis muneris tolerentur, importunis autem precibus virtus patientiae et constantiae opponatur. Quanta autem cum diligentia in causarum ab oratoribus propositarum veritatem sit indagandum, quantopere porro sit cavendum, ne circumstantiae, quae in postulatione exprimi debent, reticeantur, ne in eadem falsa exponantur, ac proinde ut omnis obreptio vel subreptio evitetur, rei gravitas loquitur, sed etiam Summi Pontifices iterato declaraverunt. Benedictum XIV. adduxisse suffecerit, in jam memorata Constitutione ') ita loquentem: „hortamur, monemus ac praecipimus omnibus ac singulis negotiorum gestoribus etc. ut cum supplices preces pro aliqua matrimoniali dispensatione porrecturi sunt, id primum ante omnia agant, ut plenam atque exactam facti notitiam assequi curent, sciscitantes ab ipsis oratoribus, an hae et illae causae adsint, ex quibus sciunt dispensationem concedi solere in hoc vel illo gradu; deinde in supplici libello facti speciem nitide ac sincere exponant, caveantque diligenter ne illam aliquatenus in rebus substantialibus alterent, immutent, invertant, corrumpant, sed stricte adhaereant iis quae ab oratoribus sibi exposita fuerunt, et multo magis abstineant, ne quid falsi aut ficti proprio ingenio inventum vel excogitatum ad gratiam dispensationis facilius obtinendam in precibus obtrudant — — ipsam solam ament et sectentur veritatem, non lucrum aut gratiam aut favorem supplicantium, diligenterque videant, ne mendacii aut erroris merito argui cum animae suae detrimento possint, false et perperam asserentes, causas earumque verificationes in hujusmodi gratiis ad ecclesiasticae disciplinae vigorem, et canonicarum legum et Apo- stolicarum Constitutionum voluntatem servandam apponi et respective demandari solitas, vanas et superlluas esse, et tamquam inanes Curiae facultates parvi aut nihili esse faciendas. 1) Dd. 25. Febr. 1742.