A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

129 sine honoris detrimento detegi valeat, tunc pro dispensatione in publico impedimento recur­rendum est ad Datariam, propter copulam vero occultam sub fictis nominibus ad Poeniten- tiariam, quae tamen etiam de dispensatione a Dataria petita specialiter informanda est Si oratores falso asserant se mutuo copulam incestuosam fovisse, bocque ideo, ut dispensationem facilius impetrent, haec falsa expositio nullam reddit obtentam dispensationem, quae denuo novo supplice a Dataria petenda, et huic falsa expositio significanda est 2). Irrita evadet dispensatio, si oratores copulam in supplicatione expositam, intermedio tempore iterent, antequam nimirum dispensatio e Curia Romana expedita, et ab Ordinario vel ejus Officiali executioni mandata fuisset, nisi in mandato dispensationis pro hisce reiteratae co­pulae casibus jam provisum sit. Denique si oratores post petitam dispensationem et ante illius executionem carnalem inter se habeant copulam, a qua immunes antea fuerunt, dispensatio nullius valoris, et nova gratia petenda erit, ut nimirum Summus Pontifex decernat, priores litteras, ob incestum commissum irritas valere perinde, ac si incestus ejusmodi commissus non fuisset 3). Attentis his quae praemissa sunt, nullo negotio intelligitur sensus hujus pro foro conscientiae sicut ceteris Ordinariis ita mihi etiam a S. Poenitentiaria concessae facultatis „Dispensandi super Impedimento tertii, seu tertii et quarti simplicis gradus, sive graduum consanguinitatis vel affinitatis, super quo, seu quibus obtenta fuerit dispensatio ab Apostolica Sede, et in litteris hujusmodi dispensationis reticita fuerit incestuosa copula, quae tamen occulta remaneat, ac etiam dispensandi seu revalidandi ejusmodi litteras irritas, ac nullas redditas ex incestu, sive post petitam dispensationem, sive post illius expeditionem et ante respectivam executionem patrato ac iterato usque ad eamdem executionem in casibus semper occultis, sive agatur de matrimonio contrahendo, sive jam contracto, monitis in matrimonio contracto putatis con- jugibus de necessaria mutui consensus secreta renovatione, injuncta in singulis casibus con­grua poenitentia salutari.u Hanc copulam incestuosam exprimendi obligationem sanxit Ecclesia , quia hoc etiam praecepto voluit horrendum incestus crimen efficacius impedire, de quo sic loquitur erudi­tissimus Jesuita Sanchez 4) : „immerito damnant consvetudinem in tribunalibus ecclesiasticis receptissimam, ut in matrimonialibus dispensationibus interrogentur contrahentes, an se car- naliler cognoverint, cum infamati de hoc minime sint, nec aliter constet. Dicunt hi, quia non est necessaria ad dispensationis substantiam ea manifestatio. Sed e contra dispensatio sub- reptitia est tacita copula juxta veriorem sententiam; ergo dum interrogat judex de copula, ut dispensationis valorem novit, licet occulta sit, juridice interrogat, tenenturque contrahentes fateri vel non uti dispensatione; nam interrogatio non eo tendit, ut illi puniantur, sed ut impediantur uti dispensatione subreptitia , et invalide contrahere. Esset tamen vera doctrina illa si interrogatio copulae minime ad dispensationis valorem conduceret.*1. Benedictus XIV. qui post hunc auctorem rexit Ecclesiam, omni eatenus dubio finem fecit, citata in prioribus constitutione. Quotiescunque igitur sponsi impedimento quopiam dirimente laborantes coram Curato comparent, operam illius scopo procurandae dispensationis imploraturi, Curati erit videre an iinpedementum sit unum ex illis, in quibus dispensatio concedi potest et solet; attendere *) V. Bullam cit. Bencd. XIV. 2) Bened. XIV. instit. 87. 3) S. Congr. Cone. 12. Januar 1666. 4) L. 3. dis[». 14. 28 *

Next

/
Thumbnails
Contents