A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
praesumserit, et inulto magis si consummare ausus fuerit, vel licet ignoranter id fecerit, si solennitates requisitas neglexerit, spe dispensationis consequendae careat“; quo tamen decreto Concilium noluit ligare manus Summorum Pontificum, quin possint si velint, stantibus etiam praemissis, dispensationes impertiri, quae etiam causa fideliter expressa et existente legitima benigne concedi sueverunt, quemadmodum experientia docet. Quod adtinet ad singula impedimenta, in his ad sequentia reflectendum est : 1. Circa impedimentum consanguinitatis praeter lineam exprimendi sunt gradus, et quidem tam remotior, quam propinquior, quibus oratores conjuncti sunt, ita ordinante S. Pio V. reticentia propinquioris gradus, dummodo non sit primus, reddit quidem illicitam, sed non invalidam dispensationem, teste Benedicto XIV.2) licita vero in praedicto casu erit dispensatio, si Roma impetratae fuerint litterae declaratoriae super eo, propinquiorem in postulatione reti— citum gradum non obstare. — Quando cum inaequali gradu primo concurrit, ideo ambo exprimendi sunt, ut super utroque fiat dispensatio, in reticentia enim primi gradus in proposito casu litterae declaratoriae nihil opitulantur. 2. Circa impedimentum affinitatis exponendi sunt gradus, tum an oriatur e commercio licito vel illicito, quando nimirum in primo vel secundo gradu petitur dispensatio. 3. Circa cognationem spiritualem exprimendum est: an sit paternitas aut maternitas ex una, ac proinde filiatio ex altera parte, minus enim decet matrimonium inter susceptorem et filiam ejus spiritualem, magis adhuc inter susceptricem et filium spiritualem, quam inter suscipientem et patrem aut matrem suscepti. Porro an existat cognatio duplex v. g. an qui filiam Pauli tenuit in baptismo, eamdem vel ejus fratrem aut sororem susceperit in confirmatione. 4. Circa honestatem publicam exprimendum est, an oriatur ex sponsalibus vel matrimonio rato, et quo in gradu. 5. Circa crimen exponendum, an ex adulterio, an ex conjugicidio, an ex utroque simul conjuncto; si ex adulterio, an uterque esset conjugatus, item quando agitur de conjugicidio, an sit publicum an occultum, quia in publico nunquam dispensat Sedes Apostolica. Praecipuam sollicitudinem et attentionem deposcit circumstantia illa, an nimirum oratores, qui in impedimento consanguinitatis vel affinitatis dispensari cupiunt, copulam carnalem seu incestuosam foverint. Copula enim incestuosa a praedictis oratoribus admissa, in supplicatione, sive illa dirigatur ad Sedem Apostolicam (Datariam vel Poenitentiariam) sive ad Ordinarium, ut ille vigore Apostoliéi privilegii dispenset, semper, adeoque etiam tunc exprimi debet, quando non ob copulam illicitam, sed ob alias honestas causas dispensatio postulatur, atque copulae admissae expressionem tanto cum rigore SS. Canones deposcunt, ut reticentia ejusdem dispensationem invalidam reddat. De hocce canonum rigore nullum superest dubium — Benedictus XIV. enim irritum pronunciat matrimonium inter consanguineos celebratum dispensatione obtenta tacito incestu 3). Nec sufficit ut sola exprimatur incestuosa copula, sub eadem poena nullitatis debet etiam exprimi, an fuerit exercita cum intentione facilius obtinendi dispensationem, si nimirum haec intentio fuerit exterius manifestata, reciproca , nec alia sufficiens dispensationis causa proposita. An copula habita sit publica, an occulta. Quae si publica est, in litteris ad Datariam exponi debet, si vero occulta sit, nec ') Constit. Sanctissimus dd. 26. Augusti 1566. 2) Const. Etsi matrimon. dd. 30. Sept. 1755. 3) In Bulla „Pastor Bonus“ dd. 13. Aprilis 1744. §. 41. 128