A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
127 et illius auctoritate praemissa verificatione causarum dispensat Ordinarius, hinc prono fluit alveo, quod causae non tantum tunc verae esse debeant, quando nomine oratorum supplicationem ad Sedem Apostolicam transmittit et expedit Ordinarius, sed necesse sit, ut veritas causarum perduret etiam illo tempore, quo idem Ordinarius Breve Apostolidon exequilur, et gratiam dispensationis impertitur. Accidit saepe ideo invalidas esse dispensationes, quamvis e causis justis et canonicis expetitas, quod in earum supplicatione non fuerint ea omnia observata vel expressa, quae de Jure vel de Stylo Curiae Romanae necessario sub poena subreptionis vel obreptionis observari vel exprimi debent. Quae in consequentiam Juris vel Styli praedicti in omni supplicatione observanda et exprimenda sunt, ad sequentia reducuntur: 1. ut impedimentum, super quo dispensatio petitur, rite ac in sua specie proponatur, nam si unum pro alio v. g. affinitas pro consanguinitate proponeretur, dispensatio foret nulla. Dispensatio enim, ulpote a Jure exorbitans et legi vulnus infligens strictae interpretationis est, ac ideo ultra expressa extendi et intelligi nequit, nec in dispensatione valet argumentum a majore ad minus 2. Si oratores pluribus sint impedimentis irretiti, v. g. si sint simul consanguinei et affines, vel duplici consanguinitatis vinculo conjuncti, aut laborent simul impedimento criminis et publicae honestatis, vel cognationis spiritualis, debent omnia fideliter exprimi. Impedimentum enim, quod non exprimitur, dispensatione non tollitur, quia Summus Pontifex vel ejus auctoritate Episcopus non censetur sanare velle defectum, quem non noscit 2). 3. Requiritur, ut omnia impedimenta, quibus laborunt oratores, non successive in pluribus, sed simul ac semel in una eademque supplicatione exprimantur, quia Summus Pontifex impertiens dispensationem secundum allegata censetur semper dispensare sub conditione „si aliud non obstctu 3). 4. Si duplex obstet impedimentum, quorum unum publicum est v. g. consanguinitas, aliud occultum v. g. affinitas e fornicatione, tunc publicum impedimentum proponi debet in Dataria ad impetrandam dispensationem pro foro externo, utrumque autem tam publicum, quam occultum in Poenitentiaria pro foro interno, non quasi Poenitenliaria etiam super publico impedimento dispensaret, sed quia etiam super occulto difficilius dispensat, si duplex obstet impedimentum. 5. Si copula carnalis inter oratores habita in causam dispensationis allegetur, sub poena nullitatis exprimi debet, an copulam exercuerint ambo vel unus saltem sub spe facilius impetrandi dispensationem, ita merito cautum est, ne quis ex fraude et peccato reportet commodum. 6. Si dispensatio postuletur post matrimonium de facto, licet invalide contractum, debet fideliter exponi: a) An illud bona vel mala fide contraxerint, scientes vel ignorantes versari inter illos impedimentum, imo etiam an bona fides uni vel utrique suffragetur, b) An contraxerint sub spe facilius obtinendae dispensationis, c) An matrimonium consummaverint, et quidem a tempore quo notitiam habuerunt impedimenti; supposito, quod illud initio ignoraverint. d) An clandestine seu omissis denunciationibus contraxerint. Pro variis his circumstantiis facilius vel difficilius concedi dispensationem suapte intelligitur, imo Concilium Tridentinum 4) statuit „ut si quis inter gradus prohibitos scienter matrimonium contrahere *) Arg. c. fin. de translat. Episcop. et c. cui de Praebendis in 6. 2) Arg. c. si eo tempore de Rescript in 6. 3) Arg. c. 1. de aet. et qual. Ordin. in 6. *) Sess. 24. de reform, matr. cap. 5. 28