A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
126 Ob solam sponsalium initorum fidem servandam in impedimento dirimente nec Poenitentiaria dispensat ') multo minus Dataria, ut adeo promissiones matrimonii ab oratoribus invicem factae nunquam attendi et tamquam motívum pro dispensatione haberi queant. Hae sunt justae, legitimae dispensandi causae, quae vi legis ecclesiasticae aut ex observantia a Sancta Sede probata pro canonicis habentur, et ob quas solas Sedes Aposto- lica in regula dispensare solet, Episcopus vero vigore privilegii ab eadem Sede provenientis dispensare potest. Non sufficit autem unam vel plures praeattactarum causarum tantum allegare, sed requiritur insuper, ut quae allegantur causae motivales i. e. finales etiam veritate nitantur, et quidem sive a Sede Apostolica sive ab Ordinario petatur dispensatio, alias illa obreptitia foret et invalida, gratiaque concessa corrueret ob defectum consensus Pontificis, siquidem in Rescriptis Apostolicis semper subintelligenda sit clausula, quamvis haud semper exprimatur „si preces veritate nitantur.“ Quanti sit momenti in mente Summorum Pontificum veritas in expressione causarum, quae allegantur ad obtinendas dispensationes, e Constitutione Benedicti XIV. liquet2) hujus tenoris: „ad apostolicae servitutis nostrae ministerium pertinet, sedula invigilare cura, ut dispensationes super gradibus affinitatis seu consanguinitatis, inter quos matrimonia contrahi prohibentur, vel super aliis a sacris canonibus statutis impedimentis, nisi ex debitis causis, non concedantur, et omnia inde amoveantur, unde nota aliqua ab improbis aspergi possit nomini ac decori Romanae Ecclesiae, cui licet immerito, divina benignitate praesidemus. Sane quidem ad dispensationes obtinendas ab illis qui eas postulant, in supplici libello causae pro iisdem consequendis exprimi solent, quae si ejusmodi fuerint, ut juxta canonicas sanctiones et prudens ecclesiasticae provisionis arbitrium locus ad dispensandum esse videatur, dispensatio concedi solet, ejusque executio Ordinario ut plurimum committi, cui onus incumbit, diligenter inquirere, an causae expositae veritate nitantur, ut veris illis existentibus gratia e x e c u t i o n i demandetur, secus vero, si causae nullatenus veritati consentaneae sint. Si autem contingat, ut dispensatio executioni non tradatur, qui eam impetrarunt apud negotiorum gestores, seu litterarum Apostolicarum expeditores conqueruntur, a quibus nonnunquam respondetur, executionem perperam et per injuriam denegatam fuisse, quia expressio causarum, earumque verificatio in dispensationibus non est aliquid substantiale, sed formalitás quaedam et forensis styli consuetudo, quod non minus veritati adversatur, quam executionis ordinem ac modum bene ac prudenter constitutum subvertit, cum expressio causarum, earumque verificatio ad substantiam et validitatem dispensationis pertineat, illisque deficientibus gratia nulla ac irrita sit, nu Namque executionem mereatur.“ Quam constitutionem memorat et confirmat Gregorius XVI. in superius citato Rescripto ad Cardinalem Prodatarium. Teste praecitata Benedicti XIV. Constitutione executio dispensationis utplurimum Ordinario oratorum committi solet, et hodiedum in Brevi Apostolico eatenus edito atque ad Ordinarium seu ejus Officialem directo, postquam causae, ob quas petita fuit dispensatio, recensitae fuissent, additur: „Discretioni tuae committimus et mandamus, quatenus de praemissis te diligenter informes, et si per informationem eaindem preces veritate niti repereris, super quo conscientiam tuam oneramus, cum eisdem auctoritate nostra dispenses.“ Igitur juxta vigentem hodie praxirn proprie ac praecise non Summus Pontifex dispensat, sed ex illius commissione i) V. S. Alph. Lig. Horn. Apóst. tr. 18. 2) Dd. 25. Febr. 1742.