A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

125 12. Priori multum similis causa. Infamiae nempe mulieris inde orta, quod ob nimis familiarem aut alias suspectum conversandi modum oratorum nata sit suspicio, licet falsa, eos carnaliter sese invicem cognovisse. Ratio est, quae in priori causa, videlicet ne alias oratrix graviter diffamata, indeque innupta , non sine scandalo remaneat. 13. Matrimonium cum ignorantia impedimenti bona fide contractum, maxime si jam sit consummatum, et proles progenita. Tum quod licet proles ex tali matrimonio alias jam sit legitima ‘), conservatio tamen parentum in matrimonio plurimum conducit ad bonam edu­cationem prolis, tum quia dissolutio matrimonii bona fide contracti sine gravibus incommodis aut scandalis raro fieri potest 2). Et ex hac secunda ratione dispensatur, etsi proles sub- sequuta nondum sit. 14. Causa est, si oratrix sit liberis gravata, dum viduam saltem quinque liberis in priori matrimonio susceptis gravatam orator ducere, proles alere, ac more catholico edu­care paratus est. Alii causam hanc exprimunt per necessitatem auxilii, quod mulier defectu viri nequeat rebus suis satis consulere et filiis providere. Ceterum haec causa admittitur tantum pro gradibus remotioribus. Invaluit porro ad dispensationem facilius impetrandam eamque justam reddendam, si aliae causae non inveniuntur sufficientes, allegare orbitatem foeminae a parentibus vel saltem a patre, quod sufficit, et necesse est ut orphanajure dicatur. 15. Periculum haeresis, quod adesse supponitur, cum oratores catholici, locus vero mixtae religionis est, aut viciniam haeresis inficit, adeoque haud leve periculum imminet, ne impedimento prohibiti ad periculosa connubia convolent cum periculo propriae perversionis, et malae prolium educationis. Ceterum periculum apostasiae non possibile tantum sed reale sit, est necesse. Interim Gregorius XVI. dispensationem ex hac causa petitam constanter denegavit, indignos reputando oratores ob matrimonium ab Ecclesia deficere volentes Apo- stolicae dispensationis gratia. 16. In votis simplicibus continentiae et ingrediendi religionem sufficiens dispen­sationis causa est, passionum vehementia, e nimia carnis fragilitate proveniens, maxima item difficultas adimplendi voti, et probabile periculum frequentiorum transgressionum 3). 17. Ultima dispensationis causa de Stylo Curiae Romanae vocatur „dispensatio sine causa“ quae verba non significant dispensationem absque ulla ratione concedi, sed tantum nullam esse ex his causis, quae solent allegari, quaeque sunt intrinsecae, et matrimonio propriae, quamvis Summus Pontifex alias causas habeat, ut ipse declarat his verbis, quae in ejusmodi dispensationibus leguntur „ex certis rationabilibus causis animum nostrum mo­ventibus.“ Quando in dispensatione ejusmodi, pro familia illustri concessa, apposita est clau­sula : „ut de praemissis te diligenter informes“, tunc oratores nullam causam coram Ordinario probare tenentur, cum clausula illa non referatur ad certas illas et rationabiles causas animum Pontificis moventes, sed ad nobilitatem gradus et alia, si quae sunt in supplicatione expressa. Ita declaravit S. Congr. Concil. 4). In casibus vero occultis dispensat Poenitentiaria Romana aut Episcopus vigore facultatum quinquennalium abinde obtentarum pro foro duntaxat conscientiae ob bas fere causas:,,ob periculum scandalorum revelationis impedimenti, perseverantiae in peccato, pro­stitutionis vel diffamationis mulieris, ob periculum inimicitiarum aut alterius damni spiritualis.“ *) *) C. 2. qui filii sint legitimi. 2) Arg. 1. Quia circa de consanguin. 8) Cap. Veniens, qui clerici vel voventes. 4) 2. Sept. 1599 in Patavina.

Next

/
Thumbnails
Contents