A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

124 9. Causa pro indotata, eaque duplex; prima est defectus vel incompetentia dotis, quando oratrix aut nullam aut non competentem dotem habet, ut juxta status sui condi­tionem nubere possit viro non consanguineo vel affini aut alias impedito, et ex propinguis vel aliter impeditis se sponsus offerat, qui indotatam, vel dote minus competente praeditam in sponsam expetat. Secunda est incompetentia dotis cum augmento, quando oratrix suffi­ciente dote destituta est, ut pari nubere possit, consanguineus vero vel alias impeditus incompetenter dotatam non solum ducere, sed etiam dotem ejus juxta status conditionem ad competentiam usque augere adpromittat, aut si quidam ex oratorum consanguineis, vel amicis, ad id alias non obligatus oratricis dotem constituere, vel competenter augere intendat, ea tamen adjecta conditione, ut oratori nubat. Monent iidem, qui lias causas recensent auctores in Curia Romana practici, dispensationem ob defectum vel incompetentiam dotis caute et circumspecte concedendam esse, ne veritas desit; porro ob eandem causam dispensationem in gradu solum remotiori aliisque facilioribus impedimentis, concedi, ne foeminae cum periculo incontinentiae aut innuptae manere, aut inaequali viro cum infausto matrimonii eventu nubere cogantur. Quamvis autem haec causa ad dispensandum sufficiat, etsi spes sit acquirendae cum tempore opulentae haereditatis aut legati, vel si legitima dos a parentibus filiae de jure debita insufficiens sit, aut si patrimonium jam acquisitum litibus involutum sit cum periculo sinistri eventus, aut si parentes dotando filiam se congrua sustentatione spoliant, vel reliquis filiis debitam minuerent; neutiquam tamen dispensatio ex hac causa subsistet, si sponsa quidem inops sit, parentes autem divitiis affluant, cum parentes filiam dotare obligentur. Nec robur dispensatio habebit, si dos sufficiat, ut oratrix aequali quidem, non autem consanguineo praestantioris conditionis nubere possit, vel si oratrix tempore dispensationis concessae quidem dote careat, at vero ante exeeutionem, per Ordinarium factam , haereditatem vel legatum opimum consequatur. Notandum porro vigore §. 1220 Codicis legis Civilis aust. apud nos etiam valentis , parentes vel pro re nata avos quemadmodum ad snstendandas et providendas filias vel neptes, ita etiam dum illae matrimonium contrahunt, ad dotem conditioni et facultatibus convenientem iisdem dandam obligari. 10. Aetas oratricis superadulta, quae annum vigesimum quartum excedens virum sibi parem hactenus non invenit, Ecclesia enim puellis dictam aetatem jam superantibus favere solet, ne cum periculo incontinentiae vivere cogantur innuptae. Necesse autem haud est, ut ipsa puella virum sibi quaerat, sufficit quod dictum annum compleverit, quin ab aliquo pro sponsa et ad justas nuptias eousque expeteretur, imo non obstat quod forte alias ante recusaverit nuptias, etiam cum proposito nunquam ad matrimonii vota convolandi. Quodsi aliquid de requisita aetate deesset, dispensatio corrueret, quamvis tempore execulionis oratrix dictam aetatem excederet, dispensatio enim est strictae interpretationis. Aetas supera­dulta personis, quae viduae sunt, tam parum suffragatur, quam viris; quamvis namque Ecclesia secundo nubentes contra dispositiones juris civilis Romani tueretur, in hoc tamen puncto Curia Romana viduis deferre non consvevit, testibus Pyrr. Corr. ') et de Justis. 2) 11. Copula carnalis habita cum consanguinea, affine vel alio impedimento ligata, si propalata sit, ut famae mulieris consulatur, quae alias innupta maneret, et virum paris conditionis non inveniret, et ut scandala inde secutura evitentur. >) In praxi Dispens. 1. 7. c. 288. 2) L. 3. c. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents