A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
123 splendore et dignitate retineatur, tum quia in bonum commune cedit si illustres familiae perennent, tum quia hujusmodi familias maxime affligit, si bona avita ad aliam familiam devolvantur. 3. Excellentia meritorum in Ecclesiam ratione insignium laborum vel periculorum, in bello contra Ecclesiae vel Reipublicae hostes exantlatorum. Hinc quandoque non tantum intuitu propriorum meritorum oratoris, sed paternorum quoque et conjunctorum, imo etiam ad preces ab his pro aliis interpositas dispensatio conceditur, tum quia bonum commune exigit, ut Pontifex erga tales gratum se exhibeat, qui de Ecclesia bene meriti sunt, quatenus alii ad similia moveantur; tum quia dignum est, ut tales majorem experiantur benignitatem Ecclesiae. 4. Exstinctio inimicitiae gravis, si conjugio, a personis jure impeditis inito, inter parentes, consanguineos vel affines pax et concordia stabiliri, sopiri odia, discordiae exstingui, removeri periculum animae, scandala et alia gravia mala evitari valeant. Reipublicae enim interest ut pax conservetur, inimicitiae exstinguantur, et mala impediantur. Quae autem sint inimicitiae graves, relinquitur judicis arbitrio. Notandum vero, dispensationem, hanc ob causam impetratam non valere, nisi facta prius litium cessione seu earum compositione. Praeterea ejusmodi lites et inimicitiae non propter ipsum hoc matrimonium contrahendum initae esse debent, sed alia ex causa, ut respectu earum dispensatio implorari queat. 5. Causa est, si per ejusmodi matrimonium lis super successione in bonis, super dotalibus aliisque magni momenti rebus exorta componatur. Imo in remotioribus gradibus dispensatur, si orator alter lite implicitus illam propter inopiam prosequi non possit, quam tamen alterius auxilio ad felicem exitum perducendam sperat, quia nempe occasio discordiarum, quarum lites fomenta sunt, tollenda est, quia porro opus pietatis et caritatis est auxilio destitutis subvenire. 6. Angustia loci, quae foeminis solum ex honestis parentibus ortis, non tamen quae jam viduae sunt, suffragatur, quando in loco originis ob angustiam vel cognationem foeminae in loco valde propagatam, non facile reperitur matrimonium aequale, seu vir aequalis conditionis, qui non sit consanguineus vel affinis, licet in locis vicinis occasio se ofTerat paris conditionis viro nubendi; aut in ipso loco conjugium inire possit cum viro nobilitate vel opibus inferiore, vel religione, morum honestate, aetate aut genio dispari; cum durum accidat foeminae, se ex loco originis in alium transferre, patris, matris et consanguineorum solatio destitui, ad unum alterumve sponsum, cui nubere possit coarctari, aut innuptam manere. Pro angusto autem loco habetur, qui non excedit numerum trecentorum foculario- rum, aut quoad nobiles, quando in ea civitate decem tantummodo familiae nobilium inveniuntur. 7. Angustia locorum. Quando oratrix domicilium a loco originis diversum habet, etiam angustia domicilii causam dispensationis praebet, dummodo de angustia utriusque loci fides fieri possit. 8. Angustia loci vel locorum cum clausula: „Et si extra“ nimirum si oratrix non modo virum paris conditionis in loco originis vel domicilii invenire nequeat, sed si insuper dos, quam ipsa habet, non esset competens neque sufficiens, ut cum ea virum, cui juxta status sui conditionem nubere possit, extra dicta loca invenire valeat. Causa ab angustia loci vel locorum petita viris non patrocinatur.