A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
122 cui juris regulae oppositam sententiam censura perstrinxit Pius VI. ') propositionem vero, quae asserit, posse Episcopum dispensare in publico impedimento matrimonii dirimente consanguinitatis pro matrimonio contrahendo, sive in articulo mortis, sive in alia urgen- tissima necessitate, in qua contrahentes non possunt exspectare dispensationem Apostolicae Sedis, tamquam falsam et temerariam proscripsit S. Congr. Concilii 2). Sed vero a Sede Apostolica amplae facultates conferuntur et delegantur Episcopis, vigore quarum illi cum fidelibus suae jurisdictioni parentibus in pluribus impedimentis tam pro foro externo quam interno dispensant. Quaenam illa sint impedimenta, super quibus potestate extraordinaria ex speciali privilegio ab Apostolica Sede mihi concessa et delegata dispensare valeo, e tenore concessarum mihi facultatum Nr. Circularium 852 de anno 1857 publicato patescit. Haec vi privilegii Apostoliéi Episcopis concessa dispensandi facultas, quia delegata est, exerceri licite ac valide non potest nisi praecise ob illas causas, ob quas ipsa Sedes Apostolica dispensare solet; expressio enim causarum, earumque verificatio a Benedicto XIV., ut superius dictum, deposta ac demandata ad Episcopos etiam pertinet, imo ad hos eo magis, quod non propria auctoritate dispensent. Idem porro Pontifex 3) monet Episcopos, ut circa dispensationes matrimoniales caveant, ne facultatibus sibi a sancta Sede communicatis inconsulte, vel erga immerentes utantur, neve terminos suae potestatis excedant. Alias enim non dispensationes, sed dissipationes et incontinentiae fomenta essent, a quibus fidelis prudensque Minister Christi omnimode abstinere tenetur. Pius VIII. vero in hanc rem ad Episcopos Borussiae Occidentalis sic loquitur 4): „Tum Episcopum considerare oportebit utrum justa atque urgens sit concedendae dispensationis causa, et talis illa scilicet, ut non privatorum hominum duntaxat, sed publicam ipsam Religionis Catholicae rationem spectet.“ Quare etiam §. 80. Instructionis pro Judiciis Ecclesiasticis quoad causas matrimoniales editae, qui Episcopos in dispensando vigore facultatum a Sede Apostolica sibi concessarum faciles futuros dicit, hanc ponit conditionem: „si canonicae non deficiant rationes“, sine quibus dispensatio illicita foret ac nulla. Unde simul intelligitur, non ob quaslibet causas, sed solum ob canonicas peti ac concedi posse dispensationem super impedimentis matrimonii, sive illa apud Curiam Romanam (Datariam vel Poenitentiariam) sive apud Ordinarium sollicitetur. Canonicae autem dispensationum causae illae dicuntur, quas lex ecclesiastica vel observantia Sedis Apostolicae pro hujusmodi habendas esse decernit. Causae hae sunt vel honestae vel infamantes, priores ita vocantur, quia nihil in eis est, quod bonis moribus repugnet, posteriores vero ideo sic dicuntur, quia scilicet nituntur peccato vel saltifn suspicione de peccato eorum, qui inter se matrimonium contrahere volunt. Causas canonicas dispensationum Auctores in Curia Romana practici, inter quos longe celeberrimus est Pyrrhus Corradus, recensent, sunt autem ferme sequentes: 1. Praerogativa dignitatis Regiae aut vero Principalis: tum quia decet, ut Ecclesia benignam se exhibeat erga Principes personas ceu sui defensores et patronos, tum quia conjugia inter has personas regnorum felicitatem, pacis porro et tranquillitatis publicae conservationem spectant. Quibus personis concessas dispensationes Concil. Trident. 5) haud obscure probat. 2. Conservatio familiae illustris et nobilitate praecellentis, ne defectu haeredis exstinguatur, vel ut bona intra eandem familiam permaneant, sicque illustris familia in pristino !) In litteris dd. 28. Novemb. 1786. 2) 19. Januar. 1661. 3) Constit. dd. 2. Febr. 1744. 4) In Instruet, dd. 27. Martii 1830. 5) Sess. 24. de Reform, matriin. cap. 5.