A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
121 cilium Tridentinum ') statuit his verbis: „Sicuti publice expedit legis vinculum quandoque relaxare, ut plenius evenientibus casibus et necessitatibus pro communi utilitate satisfiat: sic frequentius legem solvere exemploque potius, quam certo personarum rerumque delectu petentibus indulgere nihil aliud est, quam unicuique ad leges transgrediendas aditum aperire* Quapropter sciant universi sacratissimos canones exacte ab omnibus et quoad ejus fieri poterit, indistincte observandos. Quodsi urgens justaque ratio, et major quandoque utilitas postulaverit cum aliquibus dispensandum esse, id causa cognita, ac summa maturitate atque gratis a quibuscunque, ad quos dispensatio pertinebit, erit praestandum, aliterque facta dispensatio surreptitia censeatur.1,4 Idem de legibus matrimonialibus, imo de his maxime valere, idem docet Concilium sic decernens: „In contrahendis matrimoniis vel nulla omnino detur dispensatio , vel raro, idque ex causa et gratis concedatur. In secundo gradu nunquam dispensetur, nisi inter magnos Principes, et ob publicam causam.44 Quam serio autem Concilium pro dispensatione qualibet requirat causam, inde liquet, quod in dispensationum causas inquirere decernat 3). „Dispensationes quacunque auctoritate concedendae, si extra Romanam Curiam committendae erunt, committantur Ordinariis illorum, qui eas impetraverint, eae vero quae gratiose concedentur, suum non sortiantur effectum, nisi prius ab eisdem tamquam delegatis Apostolicis cognoscatur, expressas pieces subreptionis vel obreptionis vitio non subjacere.44 Ilis Concilii decretis conformiter declaravit Benedictus XIY. 4) „Expressionem causarum earumque verificationem ab substantiam et validitatem dispensationis pertinere, iliisque deficientibus, gratiam nullam ac irritam esse, nullamque exe- cutionem mereri.44 Idem Pontifex, qua adhuc Bononiensis Archi- Episcopus elucubravit Instructionem pro parochis et Confessariis de modo, quo iidem ad Cardinalem Poenitentiarium Majorem confugere et excculioni mandare debeant ea, quae ab illo praesertim in difficultatibus ad matrimonium pertinentibus praecipiuntur, in qua expresse dicit „neque Poeniten- tiariam in casu occulto pro foro conscientiae absque justa et legitima causa dispensare44, et causam addit 5) „Etenim communi omnium consensu et juxta Tridentinam Synodum nulla unquam dispensatio concedi solet, nisi legitima causa intervenerit. Idem institutum sequitur Poenitenliaria, cum praesertim dispensationes matrimoniales petuntur.44 Non absimiliter Gregorius XVI. Prodatario Cardinali Bartholomaeo Pacca ope Rescripti fl) demandavit, ut Dataria quoque nonnisi ex causis, iisque canonicis, quae nimirum per observantiam a Sede Apostolica probatam de jure qua legitimae recognoscuntur, dispensaret. De Pontifice autem Ecclesiam Dei hac temporum iniquitate gloriose gubernante, Sanctissimo Domino Nostro constat, quod preces pro dispensatione in impedimentis matrimonii Romam delatas ob insufficientiam allegatarum causarum iteratis vicibus rejecerit. Episcopo jure proprio et ordinario ex justa causa dispensandi facultus competit duntaxat in impedimentis s. d. impedientibus, dempto tamen impedimento quod oritur vel e sponsalibus cum altero initis, quod isto invito sine ejusdem injuria relaxari nequit, vel ex voto aut ingrediendae religionis aut perpetuae castitatis, quae vota, nisi fuerint conditionibus alligata, Summo Pontifici reservantur, quemadmodum etiam impedimentum quod provenit ex haeresi in matrimonio mixto In impedimentis vero dirimentibus per se et unice Sedes Apostolica dispensat, cum inferioris non sit relaxare legem Superioris imperio sancitam, 1) Sess. 25. Cap. 18. de reform. 2) Sess. 24. de reform, matrim. c. 5. 3) Sess. 22. de reform, c. 5. 4) Constit. dd. 25. Fcbr. 1742. 5) V. Instit. 87. dd. 22. Novemb. 1836. Bencd. XIV. de Synodo Dioec. 1. 9. c. 227*