A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
120 dubitavit '). Nimirum „Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere“ 2) in veritatis lucrum convertit insana molimina novatorum, qui non sustinentes sanam et genuinam de Matrimonio doctrinam, magistros se praebuerunt prurientes auribus hominum, ut eorum auditum a veritate averterent, ad fabulas autem suas converterent 3). Concilium enimTriden- tinum et catholicam doctrinam circa magnum hoc Sacramentum 4), damnatis novatorum erroribus, mire illustravit, et eliminatis, qui in Christianorum connubia irrepserunt abusibus, salutarem simul disciplinam constabilivit. Cumque tenores Decretorum, in praelautato Concilio eatenus perlatorum, in pravum sensum detorquerentur, qui in specula Ecclesiae divinitus constituti sunt vigiles, nempe Summi Pontifices, plus una vice occasionem nacti sunt, imo necessitatem impositam sibi viderunt, doctrinam et leges Ecclesiae Catholicae de Matrimonio clarius exponendi, genuinumque canonum ac decretorum Tridentinorum sensum irrefragabili judicio declarandi. Hac imprimis Summorum Pontificum aliorum item Ecclesiae praesulum vigilantia et sollicitudine factum est, ut Matrimonii, quod primum humanae societatis vinculum atque fundamentum est, dignitas et sanctitas nullibi tam firma consisteret, nullibi tam illibate conservaretur, quam in Catholica Ecclesia, quae teste Historia maluit integrorum Regnorum defectionem tolerare, maluit acerbissimas saepe injurias perferre, quam ab Apostolica, et ver|e evangelica de Matrimonio doctrina recedere. Quae consideratio nos potentius excitare debet, ut Ecclesiae legibus dispositionibusque et ipsi ad amussim respondeamus, et pro virili agamus, ut illi respondeant, quorum cura ad nos in munere nostro spectat. Quamobrem de Matrimonio identidem jam in Circularibus meis litteris agere ad partes officii mei perlinere existimabam, quin legum constitutionumque de eodem vigentium ambitum, qui amplissimus est, percurrerim. Insignem legislationis ecclesiasticae matrimonialis partem dispositiones et decreta de dispensationibus constituunt, quae super matrimonii impedimentis a legitima auctoritate implorari atque etiam impetrari sueverunt, quae decreta vel ideo ex asse observanda sunt, quod ab hac observantia non raro dispensationis vigor, ab hoc autem ipsius Matrimonii valor dependeat. Nexu igitur Circularium litterarum sub 11. Septembr. 1857 Nr. 1132 vulgatarum, cum respectu item ad %§. 80 et 81 Instructionis pro Judiciis Ecclesiasticis quoad causas Matrimoniales editae, praecipua de dispensationibus super impedimentis Matrimonii vigentia decreta isthic proponere volui vel ideo, ut ÜD. Curati eorumdem adminiculo parochianis suis, qui impedimento cuidam canonico irretiti, nihilominus ad vota Matrimonii convolare cupiunt, consulere, aut pro re nata eosdem a proposito efficacius deterrere valeant. Nulla dispensatio est debitae justitiae, sed omnis a gratia legislatoris dependet, cujus proinde etiam est, conditionis praestituere, sub quibus illa implorari debeat, et impetrari possit. Cum dispensatio sit vulnus legis, dispensationis potestatem pro arbitrio exercere non licet, alioquin actum foret de auctoritate legum, si qui illarum observantia tenentur, ab hac obligatione sine omni causa solverentur. Probe vero attendendum est discrimen, quod intercedit inter illum, qui propria, et illum, qui delegata legislatoris potestate dispensat. Ambo quidem peccati reos se faciunt, si dispensationes sine justa causa largiantur, sed ut rerum moralium doctores advertunt, dispensatio sine causa concessa ab eo, qui propria potestate veniam legis facit, valida erit, dum e contrario dispensatio a delegata potestate pollente facta omni valore destituitur. Consona haec sunt iis, quae SS. Conl) L. 1. de conjugiis adult, cfr. etiam L. 2. Retract, e. 57. 2) 2. Cor. 2, 6. 3J 2. Tim. 4, 3, ad Ephes. 5, 32.