A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
118 Nr. 3005. Concursus pro quatuor cathedris in Schola reali inf. Jauri- nensi. Pro vacantibus quatuor cathedris in schola reali inferiore Jaurinensi, in specie pro magisterio linguae germanicae et hungaricae, geographiae , historiae et aliorum secundi ac tertii doctrinalis systematis objectorum C. R. Locumtenentialis Sectio Soproniensis sub 13. curr. publicum concursum indixit, quem majoris divulgationis gratia per has quoque pagellas publicare juvat. Qui pro his stationibus, quarum dos in 630 fl. salario, adjectis 84 fl. titulo reluendi hospitii consistit, cum jure post 10 annorum servilium 735 11. post 20 autem annos 840 fl. salarium obtinendi , recurrere voluerint, supplices libellos suos, propria manu exaratos et ad praelaudatum C. R. Dicasterium directos, requisitis testimoniis de aetate, religione , baptismo, statu seu conditione, de habilitate doctrinam in publicis scholis realihus procurandi , de servitiis in munere docendi praestitis, de cognitione linguarum germanicae et hungaricae, denique de intemerata conversatione respectu religioso morali ac politico instruant, et via concernentis scholasticae directionis, si vero publicum docendi munus non exerceant, immediate ad officium meum dioecesanum transponant est necesse. Terminus concurrendi in diem 15. Decemb. defixus est, institutio praeferenter idiomate hungarico procuratur. Rákos die 29. Octobris 1859. Joannes in. p. Episcopus. i