A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

113 videantur1); iis omnibus igitur deneganda est, qui quamquam probabile aut etiam certum adeant vitae periculum, sani tamen sunt corpore. Hinc ad extremum supplicium damnatis, aut praelium inituris, aut periculosam navigationem suscepturis non est ministranda, sicut nec etiam feminis partui propinguis, nisi in partu deficiant, aut alia insuper iisdem accesserit extraordinaria et lelbalis corporis aegritudo 2). Peste tamen infecti , lethaliter vulnerati, ex haustu veneni periclitantes , etiam dum adhuc robusti sunt, si ipsis postea Extremae Unctio­nis suscipiendae opportunitas deficiat; senio item confecti , licet non alio quam ipsius sene­ctutis graventur morbo , si ad mortem properare videantur, sacro possunt oleo liniri. Pueris etiam septennio minoribus, in quibus malitia supplet aetatem :t), surdis item et mutis, deni­que imbecillibus, si doli et culpae capaces habeantur, quamvis nulla alia praeter Baptismum receperint Sacramenta , Sacramentum hoc est ministrandum, quemadmodum etiam iis, qui usu aliquando rationis praediti, postea in plirenesim aut amentiam inciderunt, dummodo abs­que Sacramenti irreverentia id fieri possit. Illi praeterea, qui vi morbi oppressi, rationis usum repente amiserunt, si Christiane vixerint, vel quoquo modo verosimile sit eos Sacramenta petituros si rationis usuip Ipaberent, sacra sunt unctione donandi. Iis, de quibus dubitatur, an adhuc vivant, sub qqnditione administrandum est hoc Sacramentum ; nec vero omnes gravi­ter infirmi sunt Ijpjus Sacramenti cqpaces; illud siquidem notoriis excommunicatis, publicis peccatoribus, iqipoenitentibus , iis, qui in actu peccati destituuntur sensibus, pueris item ante rationis usqm, perpetuo amentibus et furiosis est denegandum, sicut etiam iis, qui ignoti sunt, et quos catholicos esse nulla suadeant probabilia argumenta. Quod si dubium sit, an puer periculose aegrotans habeat usum rationis, Sacerdos interroget parentes, quo dubium deponere vqjeat: quod si adhuc non solvatur , sententiam probabiliorem sequatur, quae docet ungendum sph. conditione, sic enim et reverentia salvatur Sacramento de­bita, et puer fructu tam salutaris Sacramenti non privatur, si forte ejusdem capax sit. Quam- quain vero solis infirmis Extrema Unctio sit conferenda, qui decessuri prudenter timentur, non ad id tamen temporis punctum est differenda, quo jam jam spiritum sunt emissuri; imo ut Catechism. Romanus docet4) gravissime peccant, qui illud tempus aegroti urgendi obser­vare solent, cum jam omni salutis spe amissa, vita et sensibus carere incipiat. Constat enim ad uberiorem Sacramenti gratiam percipiendam plurimum valere, si aegrotus, cum in eo adhuc integra mens et ratio viget, fidemque et religiosam animi voluntatem afferre po­test, sacro oleo liniatur. Nunquam itaque importunis domesticorum aut consanguineorum pre­cibus indulgendum, qui Sacram Unctionem differri sollicitant, ne ut ipsi falso opinantur, ma­jori tristitia aut metu afficiatur infirmus. Ili falsa pietate ducti, suaviter primo, tum acrius etiam, si opus fuerit, tamquam verae salutis alienae parum amici increpandi sunt; aegroto autem alacriter praestandum cum omni humanitate pium exhortationis officium, tenendusque hortandi modus, quo et infirmi animae consulatur, et ille vel timidissimus et pene desperans erigatur. Omni porro meliore modo resistendum est pessimae, quae hinc inde imprimis vero in Civitatibus invalescit, consuetudini , Sacerdotem non prius arcessendi ad infirmum, quam dum ille plene jam sensibus destituitur; inculcanda est tam in sermonibus sacris, quam in ca- techeticis institutionibus gravissima obligatio, Sacerdotem ad aegrotum tunc advocandi, dura ille sanam mentem, et integros servat sensus. Ceterum infirmis rationis suae adhuc compo­!) Trident. 1. c. 2) Benedict. XIV. de Synod. Dioec. I. 8. c. 5. 8) Ritual. Argent, probatum a Benedicto XIV. *) p. 11. c. 6. n. 9. 26*

Next

/
Thumbnails
Contents