A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
114 tibus e generali Ecclesiae consuetudine prius ministranda sunt Sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae, ac tum demum adhibenda est coelestis extremae unctionis medicina : imo si infirmus sit in statu peccati mortalis, poenitentia est de necessitate , cum Extrema Unctio gratiam supponat, ac ideo sensibus etiam destitutis, imbecillibus, aliisque hujusmodi, qui peccata sua confiteri nequeunt, ante Extremam Unctionem generatim absolutio, saltem sub conditione est impertienda. Semel porro, eadem durante infirmitate, est duntaxat conferenda Extrema Unctio, una siquidem necessarias suppeditat vires ad illa incommoda evitanda, quae morbus affert, quo actu aeger laborat At si post susceptam Extremam Unctionem morbus ita remittat, ut aegrotus mortis periculum evasisse videatur, sed antequam convalescat, iterum in vitae discrimen relabatur, . . . poterit absque scrupulo denuo sacra Unctione muniri, ut loquitur sapientissimus Pontifex Benedictus XIY. 2) Sacerdotibus hujus Sacramenti dispensatio commissa est; neque tamen ex Sanctae Ecclesiae decreto quilibet Sacerdos ,,sed solus parochus est ordinarius ejusdem minister, nec ulli fas est, extra necessitatis eventum sine ejusdem parochi licentia sacro oleo aegrotantes inungere . . . Quin imo religiosi, qui nulla petita a parocho venia, Sacramentum Extremae Unctionis administrare praesumunt, praeter gravis culpae reatum, in excommunicationem incidunt Sedi Apostolicae reservatam,“ uti habetur in Clementina 1.3) At mortis instante periculo, ac parocho, et ejus adjutore seu cooperatore absente, quilibet Sacerdos poterit illud ministrare 4). Videant autem Parochi, ne quis spirituali hoc auxilio destitutus migret e vita ; quod si ex eorum incuria et negligentia evenerit, sciant, et gravissima sese culpa coinquinavisse, et gravissimo semet responsionis oneri exposuisse. Et profecto apud Ezechielem 5) inter peccata infidelis Pastoris hoc ponitur praesertim: „Vae pastoribus, qui quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis.“ Nec id mirum; strictissima enim obligatione tenetur pastor omnem suam operam ponendi , ut animae suae fidei commissae salvae fiant, — scopo hoc tot labores suscipit, ad concionem dicit, Sacramenta ministrat, hortatur, arguit, aliaque hujusmodi agit, sed nondum satis: laus in fine canitur, hic exercendae sunt vires, hic virtus tota ponenda est a Pastore, ne culpa sua tam pretiosum depositum perdatur , et sic tamquam infidelis et piger servus a domino suo arguatur, ac puniatur in sempiternum. Quid faciunt artifices et pictores praesertim, cum opus a se elaboratum dare in publicum debent, et sistere ante conspectum illius, ex cujus judicio merces operis pendet? tunc diligentius et accuratius examinant opus, an aliquis insit artis defectus et vitium, an desit coloris ornatus, diligentius limant, nec aliter, si sint honoris studiosi aut laudis cupidi, e manibus suis prodire permittunt. Quis vero nesciat, egressam e corpore animam statim sisti ante conspectum supremi Judicis, ibique diligentissime examinari ac dijudicari, trahique in idem judicium Pastorem ipsum, tamquam suo modo operis artificem, an videlicet ipsius culpa insit aliquod vitium in opere, an bene anima illa instructa ac praeparata fuerit, an ignorantia , aut negligentia sui pastoris erraverit. Certe si aliquis metus judicii, et cura tum propriae, tum aliorum salutis Sacerdotem exstimulat, non dormitabit, non declinabit domum aegroti, non considerabit vultum pauperis, non male olentem exhorrescet, non lue infectum formidabit, non patietur carissimas animas decedere, nisi inter amantissimi Pastoris amplexus, paratus, si opus fuerit, ponere animam pro ovibus. Sunt autem Sacramenti hujus ') Benedict. XIV. de Synod. Dioec. 1. 8. c. 8- n. 4. 2) 1. c. 3) De Privilegiis et Benedict. XIV. de Synod. Dioec. 1. 8. c. 4. n. 7. ■*) Benedict. XIV. ibid. 5) Ez. 34, 4.