A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

112 novum fuerit benedictum. ') Quodsi vero aliquando contingeret ob majorem aegrotorum numerum ita infra annum oleum imminui, ut deficere posse videatur, nec aliud haberi quiret, ex induito Ritualis Romani liceret eidem adjungere etiam oleum non benedictum, „dummodo sit in minori quantitate quam vetus :“ quae adjunctio pluries iterari posset, quamvis consi­deratis omnibus adjectionibus, sit major quantitas olei non benedicti, modo tamen ea in una­quaque adjectione sit minor, ut resolvit S. Congr. Cone. 23. Septembr. 1682. et Pius VII. 7. April. 1794. Accepto oleo recens benedicto, quidquid ex veteri superest, effundatur in lampadem, quae ante Sanctissimum collucet, et comburatur, cinere gossypii, quo vasa ex­terguntur, in Sacrarium projecto 2). Id quod etiam de aliis ss. oleis tenendum est. Sacrum Oleum excepto casu magnae distantiae aedium parochialium ab Ecclesia, semper in hac et nunquam domi asservandum esse, statuunt canones, et decrevit S. Rituum Congregatio ddto 16. Decembr. 1826. Species facti, ad quod dictum decretum emanavit est sequens : Sacer­dotes curam animarum exercentes pro sua commoditate apud se in domibus suis retinent s. oleum infirmorum, quaeritur: An attenta consuetudine hanc praxim retinere valeant? Re­sponsum : „Negative, et servetur Rituale Romanum , excepto tamen casu magnae distantiae ab Ecclesia ; quo in casu omnino servetur etiam domi rubrica quoad honestam, et decentem tutamque custodiam.“ Materia proxima Sacramenti est ipsa unctio infirmi cum oleo benedicto, debent autem ad ritualis praescriptum perungi oculi propter visum, aures propter auditum, nares propter odoratum, os propter gustum, manus propter lactum, pedes propter incessum. Unctio in renibus decoris et honestatis causa apud omnes est omittenda, nec alia corporis pars pro iisdem inungatur3). Extra casum necessitatis unam e commemoratis principalibus unctionibus omit­tere , gravi culpa haud vacaret; cum vero aegrotus, priusquam illae absolvantur, pru­denter timetur moriturus, atque omnes unctiones rite perfici nequeunt, organum sensus ma­gis expositi, scilicet caput4) a quo omnes sensuum nervi descendunt, inungatur sub forma universali: „per istam s. unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus, quidquid deliquisti per sensus.“ Hac universali forma prolata, si adhuc spiret infirmus, continuet Sacerdos, et addat: „videlicet per visum, auditum, odoratum, gustum et tactum.“ Si infirmus alicujus sensus organo careat, pars contigua inungatur forma debite prolata. Si vero inter ipsas unctiones e vita migraverit, minister ultro non procedat; quodsi autem du­bitet, an adhuc vivat, caeptam unctionem prosequatur addita conditione „si vivis.“ Manus infirmi laici interius, presbyteri vero exterius inungantur. siquidem posterior in s. ordina­tione jam ab Episcopo in palma perunctus fuerit. Forma hujus Sacramenti est deprecativa, et cum S. Thoma“) communiter docent Theologi, formam indicativam non valere, cum Apo­stolus orationi duntaxat efficaciam tribuat. Forma autem pronuncianda est a Ministro actu, quo diversas peragit unctiones. Verbum „deliquisti“ est de essentia, quia remissio pecca­torum est unus ex effectibus, qui eodem exprimuntur. In prolatione formae semper ipse inungens, non autem Aedituus „Amen“ addat, est necesse. Perpetua et constans Ecclesiae traditio, ex S. Jacobi supra citatis verbis deducta, et ipsiusmet Concilii Tridentini declara­tione firmata docet, Extremam Unctionem solis infirmis esse ministrandam, et quidem ex ae­gritudine , vulnere, vel alia mala corporis dispositione tam periculose decumbentibus, ut pe­ritorum judicio mors secutura prudenter credatur, et aegroti quasi in vitae exitu constituti *) *) Can. 4. Presbyteri dist. 95- can. 123. Presbyt. dist. de cons. 2) Rit. Rom. Tit. 2. C. 1. §. 34. 3) Bened. XIV. de Synod. Dioec. I. 8. C. 2. et 3. et Rit. Rom. -») Bened. XIV. op. cit. 1. 8. c. 3. 5) Supp. q. 29. a. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents