A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
111 JSTr. II. Clementissimus Redemptor nosier , qui servis suis quovis tempore voluit de salutaribus remediis adversus omnia hostium tela esse prospectum '), quemadmodum auxilia maxima in Sacramentis aliis praeparavit, quibus Christiani conservare se integros, dum viverent, ab omni graviori spiritus incommodo possint: ita Extremae Unctionis Sacramento finem vitae tamquam firmissimo quodam praesidio munivit. Nam etsi adversarius noster occasiones per omnem vitam quaerat-) et captet, ut devorare animas nostras quoquo modo possit: nullum tamen tempus est, quo vehementius ille omnes suae versutiae nervos intendat ad perdendos nos penitus, et a liducia etiam, si possit, divinae misericordiae deturbandos, quam quum impendere nobis exitum vitae perspicit3). Immortales eapropter gratias Deo Optimo agamus oportet, qui ut in Sacramento Baptismi ^tji|qm nobis ad veram vitam reseravit ac patefecit; ita, ut ex hac mortali vita decedeqtes, faciliorem expeditioremque ad Coelum viam teneremus, hoc tam salutiferum Sacramentum instituit. Extremam hanc Unctionem, quae Sacramentum Infirmorum et Exeuntium a majobus dicta est 4), esse verum Novae Legis Sacramentum a Christo Domino institutum, a S. Marco insinuatum, et a S. Jacobo Apostolo fidelibus promulgatum, Tri- dentina Synodus definivit inquietis: „Si quis dixerit Extremam Unctionem non esse vere et proprie Sacramentum a Christo Domino institutum, et a Beato Jacobo Apostolo promulgatum, anathema sita)u. Materiam, formam, ministrum, ac eiFectus hujus Sacramenti S. Jacobus Apostolus explicat bis notissiqijs verbis “): „Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei.u E quibus verbis, quemadmodum nos Concilium Tridentinum docet, ’) Ecclesia ex Apostolica didicit traditione, materiam esse oleum, et quidem ex olivis expressum , quare etiam Gregorius M. in Sacra- mentario, et Eugenias IV. materiam hujus Sacramenti diserte nominant oleum olivarum, quod porro debet esse purum, sine alia liquoris admixtione, saltem e praecepto ecclesiastico, ut docet Benedictus XIV. s) et tandem benedictum ab Episcopo, quam benedictionem de necessitate esse Sacramenti, innuunt PP. Tridentini, dum !l) dicunt „materiam esse oleum ab Episcopo benedictum,“ quos dogmatice locutos fuisse, declaravit Paulus V. 13. Januarii 1611. et S. Congr. Off. confirmante id ipsum Gregorio XVI. ddto 14. Sepi. 1842. Nimirum in Congregatione generali habita coram S. R. E. Cardinalibus contra haereticam pravitatem generalibus inquisitoribus, proposito dubio : An in casu necessitatis parochus ad validitatem sacramenti extremae Unctionis uti possit oleo a se benedicto ? iidem Eminentissimi Patres decreverunt: Negative, ad formam praecitatam decreti 13. Januarii 1611. editi, quam resolutionem Summus Pontifex Gregorius XVI. anno et die supra dictis approbavit. Remota hujus Sacramenti materia, oleum nimirum olivarum ab Episcopo benedictum, quotannis renovari debet ita, ut nisi necessitas jusserit, sub gravi vetitum sit vetus adbibere oleum, postquam Nr. 3000. Instructio pastoralis de administra- tione Sacramenti Extremae Unctionis. !) Ephes. 6, 10. seq. 2) 1. Petr. 5, 8. 3) Trid. Sess. 14. Doctrina de Sacram. Extremae Unctionis. 4) Catech. Rom. de Sacram. Extr. Unet. §. 2. 5) Trid. Sess. 14. Can. 1. et cap. 1. *) Jacob. 5, 14. 15.1) Sess. 14. C. 1. 2. et 3. de Extrem. Unet. 8) De Syn. Dioec. 1. 8. c. 1. 9) Sess. 14. cap. 1. de institut. Sacram. Extremae Unet. 26