A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
7 §• 8. Scholas privatas ad normam publicarum ejusdem categoriae coordinari, omnes quae pro his praescriptae sunt, disciplinas pertractare, et libros pro publica institutione designatos adhibere oportet. 9. Scholas privatas ad ambitum nationalium seu popularium spectantes de regula solum in populosis Civitatibus ac oppidis, imprimis si publicae scholae non sufficiant, erigere convenit, quapropter ejusmodi scholae privatae erectio non indulgebitur, nisi necessitas ejus comprobata fuerit. §. 10. Qui facultatem erigendi scholam privatam consequi cupiunt, sequentia testimonia producere debent: a) de indigenatu austriaco, de aetate sua et religione ; b) de integritate famae respectu religioso, morali et politico; c) de adprobata theoretica practicaque idoneitate, qualis ad gerendum in schola publica similis categoriae magistri aut magistrae munus requiritur; d) de eo, quod iis polleant materialibus facultatibus, quae requiruntur, ut erigenda schola scopo conformiter instrui queat; e) denique de factis jam eatenus congruis dispositionibus, ut in erigenda schola doctrina religionis proponatur. Simul cum supplice suo libello studiorum planum, cujus observandi obligationem suscipiunt exhibere, et habito respectu propriae suae confessionis religiosae, pro cujusnam Religionis asseclis schola erigenda destinetur, et in qua civitate aut qua parochia eadem suscitanda sit, declarare tenentur. §. 11. Schola privata in certa Civitate concessa, citra specialem Officii Locumte- nentialis indultum in aliam civitatem transferri nequit. Idem tenendum, si concessio pro certa parochia facta est. §. 12. Facultas erigendi scholam privatam determinatae personae tribuitur, et per hanc in aliam personam transferri nequit. §. 13. Obtentae facultatis intra annum usus fiat, sin secus, concessio expirat, nisi longior pro erigenda schola temporis mora impetretur. Vigor obtentae facultatis eo etiam in casu obsolescit, si schola jam erecta per annum vacet. <§. 14. In scholis privatis non licet alios magistros aut magistras pro subsidio doctrinae adhibere, nisi qui jure civitatis in Austria gaudent, pro doctrina procuranda ad- probati sunt, et morali atque politico respectu nulli reflexioni subjacent. In catholicis scholis privatis solum catholici subsidiarii magistri et magistrae adplicari possunt. §. 15. Proprietarii scholarum privatarum responsionis onere gravantur relate ad rectam alumnorum institutionem, relate item ad rectam eorundem religioso-morali ac politico respectu directionem et manuductionem, porro relate ad magistros, quorum subsidiaria opera utuntur, personas denique pro servitio instituti conductas. Iidem proprietarii specialem magistrorum in scholis suis fungentium consignationem ineunte quovis anno scholastico Inspectori scholarum districtuali exhibere, eidemque omnes durante anni cursu emergentes hoc respectu mutationes indicare obligantur. §. 16. Alumni privati, quibus testimonio publici valoris opus est, examen in schola publica, pro hoc actu adprobata subire tenentur. Scholae privatae, ad ambitum institutionis popularis spectantes, quae peculiarem fiduciam merebuntur, ad omnem amussim coordinatae, et eminenti successu distinctae fuerint, faciendorum publicorum examinum jus, et in publico 2* *