A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

8 valida testimonia expediendi facultatem impetrare poterunt. Jus hocce et facultas erga simultaneam officii Locumtenentialis et Ordinarii respective Consistorii propositionem, per Ministerium Cultus et Institutionis conferetur. §. 17. Relate ad frequentationem scholarum privatarum e parte talium prolium, quae aliam Religionem, quam pro cujus asseclis illae erectae sunt, profitentur, relate item ad institutionem in Religionis doctrina, super qua hujusmodi proles testimonio, a suis Curatis exarato, se legitimare tenentur, eaedem dispositiones observandae sunt, quae hoc respectu in publicis scholis vigent. §. 18. Proprietarii scholarum privatarum catalogos pro scholis publicis praescriptos conficere, et continuam ordinationum altiorum, quae ad rem institutionis adtinent, notitiam sibi procurare tenentur. B. De privatis institutis doctrinae et educationis. §. 19. Praemissae dispositiones, quae ad scholas privatas referuntur, etiam ad illa doctrinae et educationis instituta adplicari debent, quae plenariam institutionem in praescri­ptis disciplinis scholarum capitalium et inferiorum realium procurant, aut vero alumnis suis, scholas publicas frequentantibus, in ediscendis his disciplinis adjutorio sunt. §. 20. Facultatem erigendi privata doctrinae ac educationis instituta tales nonnisi personae impetrare poterunt, quae testimonia §. 10 exposita produxerint, et per longiorem atque praecipuam ad rem institutionis et educationis adplicationem, non secus ac per moralem et politicam sentiendi ac agendi rationem illibatam nominis famam adeptae sunt. Praeterea recurrentes viri trigesimum, mulieres autem vicesimum quartum aetatis annum egressae sint oportet. Qui studiosos gymnasiales pro alumnis habere voluerint, editis eatenus dispositio­nibus specialibus (vide legem imperialem de 27. Junii 1850 Nro. Cl. Cod. Leg. Imp.) sa­tisfaciant est necesse. §. 21. Privata doctrinae et educationis instituta juxta confessiones religiosas strictissime discernantur, quapropter ad instituta catholica nonnisi ex causis peculiari adten- tione dignis, nec nisi moderato numero proles christianae* non catholicae recipi poterunt. §. 22. Relate ad procurandam alumnorum suorum religiosam institutionem, non modo de domesticis pietatis exercitiis, séd eatenus etiam sollicitos esse oportet privatorum doctrinae ac educationis institutorum proprietarios, ut iidem alumni publico cultui divino in­tersint ; scopo hoc cum animarum curatore illius parochiae, in cujus ambitu institutum existit, consilia conferant oportet. Si alumni quipiam alteri catholico ritui, aut alteri confessioni christianae adscripti in instituto reperiantur, pro ratione adjunctorum seu cum respectivo animarum curatore, seu cum parentibus eorumdem alumnorum, de horum religiosa institutione congrue provi­dendum erit. Quae Excelsi caes. regii Regiminis dispositiones ad omnium, quorum interest, no­titiam pro directione ac observantia perferuntur. Jaurini, die 17. Januarii 1859. Joannes m. p. Episcopiis.

Next

/
Thumbnails
Contents