A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

109 talem mendaciter asserentes, contra Romanae Ecclesiae jura declararunt, se nolle amplius Pontificio civili Gubernio subesse. Atque insequenti die declararunt item, veluti in more nunc est, se velle Sardiniae Regis ditioni et imperio adhaerere. IIos inter lamentabiles ausus non desinunt hujus factionis moderatores omnem eo­rum artem in corrumpendis populorum moribus impendere per libros praesertim atque ephe­merides tum Bononiae, tum alibi editas, quibus fovetur quidlibet audendi licentia et Christi hic in terris Vicarius injuriis laceratur, ac religionis pietatisque exercitationes ludibrio ha­bentur, precesque ad Immaculatam Sanclissimamque Dei Genitricem Virginem Mariam co­lendam, ejusque potentissimum patrocinium implorandum adbibitae irridentur. In scenicis vero spectaculis publica morum honestas, pudor virtusque offenditur, et personae Deo sacrae communi omnium contemptioni et irrisioni exponuntur. Haec autem ab illis aguntur, qui se catholicos esse, et supremam Romani Pontifi­cis spiritualem potestatem auctoritatemque colere, ac venerari affirmant. Omnes profecto vident, quam fallax sit hujusmodi declaratio: ipsi namque talia agentes cum illis omnibus conspirant, qui teterrimum adversus Romanum Pontificem et catholicam Ecclesiam bellum gerunt, quique omnia conantur, ut, si fieri unquam posset, divina nostra religio, ejusque sa­lutaris doctrina ex omnium animis evellatur et extirpetur. Quamobrem Vos praesertim, Venerabiles Fratres, qui Nostrorum laborum et mo­lestiarum estis participes, vel facile intelligitis quo in moerore versemur, et quo una cum Vobis bonisque omnibus luctu et indignatione afficiamur. In tanta antem acerbitate hoc solalio utimur, quod Aemiliae provinciarum populi ex parte longe maxima dolentes hujusmodi molitiones, atque ab illis summopere abhorrentes suam erga legitimum Principem fidem servent, ac civili Nostrae, et hujus Sanctae Sedis do­minationi constanter adhaereant; et quod universus earumdem provinciarum Clerus summis certe laudibus dignus nihil antiquius habuit, quam in hoc rerum motu et perturbatione sui officii partes sedulo explere, ac luculenter ostendere, qua singulari fide et observantia Nos et hanc Apostolicam Sedem prosequatur, asperrima quaeque contemnens ac despiciens pericula. Jam vero cum Nos gravissimi officii Nostri ratione, solemnique juramento adstricti debeamus sanctissimae nostrae Religionis causam impavide propugnare, et jura possessio­nesque Romanae Ecclesiae ab omni violatione fortiter tueri, civilemque Nostrum, et hujus Apostolicae Sedis principatum constanter defendere, illuni que Nostris Successoribus, veluti Beati Petri patrimonium , integrum transmittere, haud possumus, quin iterum Apostolicam Nostram attollamus vocem , ut universus praesertim catholicus orbis, atque in primis omnes Venerabiles Fratres Sacrorum Antistites, a quibus inter maximas angustias tot eximia et illustria immobilis eorum erga Nos et hanc Sanctam Sedem, ac Beati Petri patrimonium fidei, amoris studiique testimonia cum summa animi Nostri consolatione accepimus, cogno­scant quam vehementer a Nobis improbentur, quae ejusmodi homines in Aemiliae provinciis Pontificiae Nostrae ditionis patrare ausi sunt. Itaque in hoc amplissimo vestro consessu tum commemoratos, tum alios omnes quoscumque rebellium actus contra ecclesiasticam potesta­tem et immunitatem, et contra supremam Nostram, hujusque Sanctae Sedis civilem domi­nationem, principatum, potestatem jurisdictionemque, quovis nomine actus ipsi appellentur, omnino reprobamus, illosque plane irritos et nullos esse decernimus. Nemo autem ignorat, eos omnes, qui in praedictis provinciis suam operam, con­silium, assensum memoratis actibus praestiterunt, vel alia quavis ratione illis faverunt, in­25*

Next

/
Thumbnails
Contents