A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
108 Nr. 2779. Allocutio Summi Pontificis de turbis et ausibus rebellium in quibusdam status Pontificii ditionibus. Via Apostolicae Nunciaturae Vindobonensis reddita mihi est allocutio, quam Sanctissimus Dominus Noster in Consistorio Secreto die 26. Septembris h. a. habuit de temerariis seditiosorum rebclliumque ausibus, quos in Circularibus meis litteris ddto. 29. Septembris h. a. Nr. 2733. descripsi ac perstrinxi. Ut ad preces illic ordinatas majori usque pietate ac alacritate incumbamus, sed etiam cum filiorum sit Patris vocem audire ac nosse, praememora- tam allocutionem Circularibus inserendam disposui: SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. ALLOCUTIO HABITA IN CONSISTORIO SECRETO ME 24. SEPTEMBRIS 1859. YeaeraMIes Fratres l Maximo animi Nostri dolore in Allocutione ad Vos die vicesimo proximi mensis Junii habita, Venerabiles Fratres, lamentati sumus ea omnia, quae ab hujus Apostolicae Sedis hostibus tum Bononiae, tum Ravennae, tum alibi contra civilem legitimumque Nostrum, et ejusdem Sedis principatum patrata sunt. Insuper eadem Allocutione illos omnes in ecclesiasticas censuras et poenas a sacris Canonibus inflictas incidisse declaravimus, et omnes eorum actus nullos et irritos esse decrevimus. Ea porro spe sustentabamur fore, ut rebelles isti filii Nostris hisce vocibus excitati ac permoti ad officium redire vellent, cum omnes praesertim noscant quanta mansuetudine ac lenitate, vel ab ipso Supremi Nostri Pontificatus initio semper usi simus, et quanta alacritate studioque inter gravissimas temporum difficultates nunquam intermiserimus curas omnes eogilationesque ad temporariam quoque Nostrorum populorum utilitatem tranquillitatemque promovendam convertere. Sed Nostra haec spes prorsus evanuit. Etenim ipsi externis potissimum consiliis, instigationibus, et omnibus cujusque generis auxiliis freti, atque iccirco audentiores facti nihil inausum, nihilque intentatum reliquerunt, ut omnes Aemiliae provincias Pontificiae Nostrae ditioni subjectas perturbarent, easque a civili Nostro, et hujus Sanctae Sedis principatu distraherent. Hinc in iisdem provinciis, rebellionis ac defectionis erecto vexillo, et Pontificio sublato Gubernio, primum Subalpini Regni Dictatores constituti fuerunt, qui postea Commissarii extraordinarii dicti, ac deinde Gubernatores generales appellati , quique Supremi Nostri Principatus jura sibi temere arrogantes a publicis obeundis muneribus illos amoverunt, quos ob spectatam erga legitimum Principem fidem cum pravis eorum consiliis minime consentire suspicabantur. Non dubitarunt autóm hujusmodi homines in ecclesiasticam quoque invadere potestatem, cum novas de Nosocomiis, Orphanotrophiis, aliisque Piis Legalis, Locis et Institutis leges ediderint. Neque timuerunt aliquos ecclesiasticos viros vexare, eosque vel expellere, vel etiam in carcerem conjicere. Apertissimo vero in hanc Apostolicam Sedem odio perciti minime reformidarunt die sexta hujus mensis conventum Bononiae agere , ab ipsis nationalem Aemiliae populorum appellatum , atque in illo promulgare decretum falsis criminationibus et praetextis refertum, quo populorum unanimi-