A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

104 offerre, hujusque imperio subjicere haud erubuerint. Oppido autem falleretur, qui hanc esse populi voluntatem existimaret. Non populus est, qui cum servis illis in Evangelio clamat: „nolumus hunc regnare super nos u Etsi enim aura populari nihil sit inconstantius, populi tamen illi hodiedum ita animati sunt, ut se ante biennium universo orbi spectandos prae­buerunt , dum nimirum tam egregios pietatis sensus optimo suo Principi manifestare, atque ita Apostolicae Sedi se addictos ac devotos exhibere laetabantur, ut Summus Pontifex non dubitaverit pronunciare, suum illud in ditionibus sibi subjectis iter sanctissimae nostrae re­ligioni perpetuum solemnemque fuisse triumphum. Non populi sed conjuratorum hae sunt molitiones, qui ad rei tum sacrae tum publicae exilium et vastitatem non jam in tenebris, sed plena luce incumbunt, atque ut scopum eo certius assequantur, Romanam Beatissimi Petri Cathedram, in qua Christus posuit inexpugnabile Ecclesiae suae fundamentum, primum quidem patrimonio justissimis titulis acquisito ac possesso exuere, dein vero penitus ever­tere adlaborant. Homines hi potestatem, quam arripuerunt, sic usurpant, ut publicam oppri­mant libertatem, non aliam concivibus suis relinquentes facultatem, quam aut tacendi, aut e mente duntaxat ipsorum loquendi. Sicut vero omnes rebelles ita etiam illi, singulari pror­sus odio in Clerum exardescunt, sistunt illi Sacerdotes ceu patriae hostes, omnis progressus osores, et populi inimicos, omnia illorum acta et facta linceis oculis lustranda curant, eo insuper quibusdam in locis prolapsi sunt impietatis, ut ipsum s. ambonem conscendant, et in Ecclesia Dei vivi horrendas in Deum ipsum blasphemias, turpissimaque in Clerum convitia effutiant. Horrescit animus vel cogitare de excessibus, quos rebellium cohortes in asce­terio Sacrarum virginum Verruchiensi perpetrasse nuperrime legimus. Dum autem Sedem Apostolicam ditionibus suis privare homines illi moliuntur, in totam qua late patet Eccle­siam Catholicam se perduelles et injurios exhibent. Singulari enim Providentiae divinae dispositione factum fuisse dubitari nequit, ut Romano Pontifici, Summo totius Ecclesiae Pastori, suus a quavis alia civili potestate independens obtingeret terrestris principatus, ut ille supremam , quam a Deo habet, universum atque in omnes orbis partes diffusum catho­licum populum regendi potestatem plenissima libertate exercere valeat, ut porro ipsi, cui sollicitudo omnium Ecclesiarum incumbit, nunquam deessent media multiplicibus fidelis po­puli indigentiis subveniendi, Regnum Dei in his terris propagandi, et alia bona peragendi, quae pro rerum ac temporum adjunctis ad Christiani populi majus emolumentum conducere ipse cognoverit. Vesanam eorum opinionem, qui affirmare non dubitant, ditionem tempora­lem Romani Pontificis auctoritati subjectam legi evangelicae adversari, ceu periculosum errorem infallibile Ecclesiae magisterium jam dudum damnavit ac proscripsit, in Concilio nimirum Constantiensi. ') Sed vero, qui praeattactorum moliminum auctores sunt, Eccle­siae Auctoritate non moventur, nec enim in viscera ejus sic, prout faciunt saevirent, nec Ecclesiae caput in tantas angustias, curas atque sollicitudines conjicerent. Omnium itaque nostrum, qui catholico censemur nomine, interest, ne patrimonium Divi Petri, quod Sedes Apostolica a duodecim et quod excedit seculis tenet, dissipetur, ne hereditas haec sancta vertatur ad alienos. Quamvis autem promissio divini Salvatoris, qua portas inferi Eccle­siae suae non praevalituras esse praedixit, ad solam referatur Primatis divinitus instituti praerogativam, qua Summus Pontifex praefulget, tamen etiam in patrimonio illo tuendo nunquam non eluxit specialis providentiae divinae dispensatio, qua, teste historia, factum Wiclef propos. 36 et 39 — collect. Harduin tom. VIII. coi. 301.

Next

/
Thumbnails
Contents