A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

105 est, ut Principum atque populorum hereditatem illam a tot sanctissimis Pontificibus tentam, tot solemnibus pactis ac conventionibus firmatam, tot seculorum usu roboratam, tam sanctis finibus promovendis destinatam, legitimo suo possessori eripere volentium conamina in irri­tum reciderent, atque infelicissimum pro ipsis auctoribus exitum consequerentur. Hunc fu­turum perversarum etiam, de quibus loquimur, molitionum exitum cum fiducia sperare pos­sumus imo debemus, ut autem ocyus voti damnemur, ad pias preces confugiamus oportet, in quibus singulari Dei miserentis beneficio data nobis est facultas, et omnia obtinendi bo­na, quibus indigemus et avertendi mala, quae reformidamus. Hunc divitem in misericordia Deum, in quo solo semet confidere Beatissimus Pater noster identidem declaravit, oremus et obsecremus, ut omnes sedet dissensiones, discordias atque impiarum rebellionum motus compescat ac sopiat, ut bonae voluntatis homines a cunctis quibus affliguntur malis eripiat, et omni vera prosperitate laetificet, ut errantibus coelestis suae gratiae dona largiatur , quo de perditionis via ad veritatis et justitiae semitam redeant, ac sincero corde ad Deum con­vertantur. Oremus pro Summo Pontifice, ut Dominus conservet eum, et vivificet eum , et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in manus inimicorum ejus. — Exemplum aliorum Ecclesiae Catholicae Antistitum, sed etiam propriae conscientiae dictamen sequuti prae­sentium vigore disponimus , ut singuli Dioecesis Nostrae tam seculares quam regulares Sa­cerdotes ad praemissam intentionem sumant quotidie in Missa, nisi rubricae obstiterint, col­lectam pro communi necessitate „Deus refugium nostrum et virtus etc.u in Litaniis vero diebus Domini ac Festis cum populo vernacula lingua pro Summo Pontifice, Ecclesiae nostrae visibili Capite, recitetur ter Oratio Dominica et salutatio Angelica, quam dispositionem per­stare volumus eousque, donec a Sede Apostolica quodvis periculum propulsatum non fuerit. Ceterum omnes una precemur: impleat Dominus omnes petitiones Beatissimi Patris, piissimi Pontificis Nostri, et ita omne consilium ipsius adversus inimicos Crucis Christi confirmet, ut ad nihilum deveniant, tamquam aqua decurrens, et sicuti deficit fumus, deficiant. ') Rákos die 29. Septembris 1859. ter translationem parochorum Ferdinandi Gruber ad Nagybarom, Ferdinandi autem Adler ad Köbalom, in vacantiam reciderunt beneficia curata Alsó-Pulyaense et Nádasdense, juris patronatus utrumque Ceis. Principis Pauli Eszterházy. Qui ad alterutrum horum beneficiorum promoveri desideraverint, supplices suos, ad patronum directos, usque 15. Novembris h. a. mihi exhibeant. Rákos die 30. Septembris 1859. Henricus Vanka, parochus Sz. Mártonensis die 15. m. p. obiit Viennae, quo pridie venerat, ut diuturno morbo hepatis lenimen ac medelam procuraret. Natus anno 1810. Kismartonii, postquam philosophicorum simul atque theologicorum studiorum cursus Jaurini emensus fuis­set, sacro presbyterii ordine insignitur, et pro gerenda animarum cura dispositus, per ses­quitertium annum in Fehóregyháza, postmodum in Nyék cooperatoris munere fungebatur. *) *) Ps. 57. 8—67—3. 24 * Nr. 2734. Concursus pro beneficiis parochialibus Alsó-Pulya et Nádasd. Nr. 2735. Obitus Henrici Vanka, con­cursus pro parochiali beneficio Sz. Márton.

Next

/
Thumbnails
Contents