A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

6 Nr. 212. De priratis scholis ct in­stitutis edu- catoriis or­dines ministe­riales. Ordines Ministeriales de privatis scholis et institutis educatoriis, quae ad ambitum popularis instructionis referuntur. §. 1. Instituta privata, quae doctrinam et educationem juventutis pro scopo ha­bent, in duas classes dispescuntur, nimirum in privatas scholas, aut privata doctrinae et educationis instituta. Priores institutionem alumnorum, educationem vero ea solum ratione procurant, qua illa etiam publicae scholae occupantur; posteriora praeter institutionem, plenam simul educationem creditis sibi alumnis impertiuntur, quos eapropter hospitio una et victn excipiunt. § 2 Tam scholae privatae, quam privata doctrinae ac educationis instituta juxta sexum prolium, pro quibus destinantur, in instituta pro pueris aut pro puellis dividuntur. Illa tantum per viros, haec per mulieres duntaxat procurari possunt, attamen in his quoque viros pro magistris adhiberi permissum est. Scholae aut instituta privata pro utroque promiscue sexu admitti nequeunt. §. 3. Aliud porro discrimen diversitas confessionum religiosarum inducit. Hoc re­spectu instituta privata aut catholica, aut s. d. evangelica aut graeci ritus non uniti, aut judaica esse possunt. Catholicas proles nonnisi ad catholicas scholas privatas et catholica instituta doctrinae ac educationis privata admittere et suscipere fas est. §. 4. Duas has institutorum privatorum classes conjungere non licet; quapropter privata instituta educationis et doctrinae alumnos extraneos, scholae autem privatae alumnos intraneos, seu tales qui in privatis institutis educantur, recipere non possunt. Neque fas est institutum parvulorum tutandorum seu cum schola privata, seu cum instituto educatorio pri­vato conjungere. Exceptiones ab hac regula, passim quidem nonnisi pro privatis institutis puellaribus, apud Ministerium Cultus et Institutionis sollicitare licet. §. 5. Indultum erigendi scholas aut instituta privata, ad ambitum popularis insti­tutionis pertinentia, C. R. Locumtenentiale Officium cointelligeuter cum Ordinariatu, respe­ctive cum Consistorio concedit. §. 6. Scholae et instituta doctrinae ac educationis privata sub eadem inspectione constituuntur, cui reliquae in loco existentes scholae elementares ejusdem Confessionis re­ligiosae subordinantur. Districtuales scholarum Inspectores cum de statu scholarum publi­carum sui districtus relationem facient, de privatorum quoque institutorum conditione re­ferant oportet. A. De scholis privatis. §. 7. Scholae privatae pro ambitu institutionis, quam procurant, sunt a) vel tales, in quibus objecta scholarum trivialium i. e. elementarium inferiorum proponuntur; b) vel tales, in quibus disciplinae pro capitalibus i. e. elementaribus scholis superioribus praescriptae pertractantur; c) vel denique tales, in quibus materiae realium inferiorum scholarum proponuntur. Attamen proprietarii hujusmodi scholarum privatarum non modo in disciplinis, quae pro scholis publicis praescriptae sunt, verum etiam in linguis viventibus, in arte graphidis, cantu, musica et utilibus operis manualibus alumnos suos instituere, aut per aptos et pro­batos magistros instituendos curare possunt.

Next

/
Thumbnails
Contents