A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

93 Jr. VI I. Lsse in hnc, quam Dominus mihi gubernandam credidit, Dioecesi parochialia beneficia tam tenui dote provisa, ut congruae sustentationi Curati aegre sufficiant, non sine dolore com- peri, moxque firmum in animo meo concepi propositum, hujuscemodi pnrochialium benefi­ciorum dotem augere. Deo optimo infinitae sint laudes et gratiae, quod propositum meuui jam nunc saltem relate ad quaepiam beneficia in effectum dirigere , dotem eorum augere, et sic sortem Curatorum alleviare possim. Scopo hoc sub hodierno facio fundationem de­cem millium florenorum in conv. moneta, seu decem millium et quingentorum florenorum austriaci valoris, cujus capitalis summae quinque procentuale interusurium in augmentum dotis, seu in meliorem subsistentiam quatuor Dioecesis meae parochorum converti volo, et pro perpetuis temporibus convertendum dispono. Sunt autem parochiae, quibus prae cac- teris subvenire cupio: Csavaensis et Medgyesensis , ambae novellae plantationes, quae vel ideo ut laete adolescant, aliunde suffulciri debent; deinde Banaensis et Felsö-Rámoczensis, quae exiguam dumtaxat in immobilibus fundis dotem habent, ac propterca magna parte ad solum subsidium , e fundo religionis perceptum, haudque levi oneri alligatum restringuntur. Harum quatuor parochiarum dos e dicta fundatione augebitur annuatim centum et viginti florenis austriaci valoris. In litteris fundationalibus solemnem interpositurus sum cautionem, ne unquam haec, in augmentum dotis facta, fundatio in congruam quatuor illorum Curato­rum imputetur, aut impedimento sit, quominus ratione earumdem parochiarum etiam ii, ad quos congrua provisio beneficiatorum sive jure, sive promissi fide perlinet, aut aliquando pertinebit, idmodi officio suo satisfaciant. Ut autem hunc scopum certius assequar, fun­dationem meam cum onere conjungo, quod secundum principia, intuitu recenliorum fun­dationum jam ubique adoptata, congruam beneficiatorum amplius non afficit. Onus hoc con­sistet in duobus S. Missae sacrificiis, quae praeattactorum Curatorum quilibet omni anno et quidem quoad vixero ad intentionem meam , post mortem vero meam pro refrigerio animae meae absolvere teneantur. Fundatio efTectum sortietur a 1. Novembris hujus anni ita, ut jam mense illo prima rata per 60 florenos a toties memoratis Curatis levari queat, alia vero rata totidem aeque florenorum mense Majo anni futuri exsolvenda sit. Qui solvendi termini semper postea quoque observabuntur. Fundationem, taliter factam, administrabit, eatenus a me requirendum, V. Calhcdralis Ecclesiae meae Capitulum. Census singulas pa­rochias concernens respectivis Curatis ab officio meo Dioecesano transponetur. Quaevis praedictarum parochiarum recipiet authenticam copiam litterarum fundationalium pro sui et successorum notitia ac directione, quae ad cistam Ecclesiae reponenda erit. Fundationis hujus in Circularibus Litteris propterca mentio fieri debuit, ut emendatus tantisper status parochiarum illarum, quarum ainbtfle vacant, iis etiam innotescat, qui forte pro una vel al­tera instare cuperent. 4 Jaurini die 3. Augusti 1859. 21 Nr. 2268. Fundatio scopo augen­dae dotis aliquarum in Dioecesi parochiarum facta.

Next

/
Thumbnails
Contents