A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

94 Exemplar typis impres­sum Decre­torum et Actorum Concilii Provincialis Strigoniensis ad Parochias dimittitur. Nr. 2269. Ut Synodi Provincialis Decreta in tota provincia plenum robur nanciscantur, e praescripto Constitutionis Sixti V. „Immensae“ prius a Sede Apostolica recognosci approbarique debent. Ad exigentiam hujus Constitutionis Patres Concilii Strigoniensis, anno proxime praeterlapso habiti, lata a se Decreta irrefragabili Apostolicae Sedis judicio substraverunt, quae post­quam eadem recognovisset, approbassetque, jussu Eminentissimi D. Cardinalis Principis Pri­matis et Archi-Episcopi Strigoniensis typis vulgata sunt. Decreta dicti Concilii, ut primum in Synodis Dioecesanis publicata fuerint, pro universa Provincia Strigoniensi normam con­stituent , ab omnibus observandam. Haec Synodum Dioecesanam celebrandi obligatio sicut omnibus Provinciae Episcopis, ita milii quoque imposita est cum per Breve Apostolicum die 5. Novembris 1855 ad Archi-Episcopos et Episcopos totius Imperii directum, (Vide Circulares dto 14. Julii 1857 Nr. 742) tum per Decretum S. Congregationis Concilii die 27. Januarii h. a. exaratum, quod pp. 8—10 Decretorum et Actorum Concilii Provinciae Strigoniensis legi potest. Ita autem inter Patres hujus Concilii conventum est, ut Synodus Dioecesana in singulis Dioecesibus anno sequenti ubique celebraretur, illa itaque etiam in hac Dioecesi diebus, suo tempore indicandis, congregabitur, cujus praecipuum objectum erit publicatio Decretorum toties memorati Concilii Strigoniensis, modi item, quo eadem in ipsa hac Dioecesi in effectum dirigantur. Ilie modus, salvis Decretis, quae in Synodo Dioece­sana alterari nequeunt, varius esse potest, imo pro adjunctorum varietate saepe etiam esso debet. Super modo in effectum deducendi Decreta Provincialis Concilii mentem V. Cleri Dioecesani explorare volui prius, quam in Synodo Dioecesana congregaremur, quae paucis diebus absolvi debet, ne ob absentiam multorum Curatorum pastoralis animarum cura de­trimenti quid capiat. Scopo hoc exemplaria pro singula Dioecesis hujus Parochiali Ecclesia procurata Decretorum et Actorum Concilii Strigoniensis jam nunc dimitto, ut DD. Curati occasionem tempusque nanciscantur illa legendi, atque super modo in effectum eadem de­ducendi meditari, ac consilia ad invicem conferre possint. Ut autem opinio cujuslibet debite innotescat , DD. Vice-Archi-Diaconi districtuales Fratres die aliqua congregabunt, mentem cujuslibet, qui illam proferre voluerit, audient, et in Protocollum ab omnibus praesentibus subscribendum inferent, quod mihi usque 15. mensis Decembris substernatur, oportet. Si quis Districtus usque praedictum terminum Protocollum suae congregationis non exhibuerit, super quaesitis opinionem suam depromere noluisse censebitur. Pretium cujuslibet exemplaris in 60 xferis novis defixum, e fisco Ecclesiae dependendum erit, ad cujus quippe fundum in­structum illud pertinebit. Pro Ecclesiis, quarum fiscus solvendo dicto pretio impar est, illud erga remonstrationem concernentis Vice-Archi-Diaconi, ipse perstringam Jaurini die 4. Augusti 1859. Nr. 2286. Fundus auxi­liaris emeri­torum Paro­chorum, aliorumque Sacerdotum instituitur et V. Clero Dioecesano commenda­tur. Venerabiles Frates, et Filii in Christo dilectissimi! Sollicitudinem meam ad illos etiam dirigere me oportet curae meae creditae Dioecesis Sa­cerdotes, qui vel ob grandem senectutem, vel — nondum provecta aetate — ob fractas vires nec in vinea Domini pondus diei et aestus portare, nec aliud minus arduum munus ecclesiasticum amplius obire valent. Non quidem deest in hac Dioecesi fundus, quem pia Majorum liberalilas in favorem et commodum emeritorum ac deficientium Sacerdotum in­stituit, sed vero idem longe minor est, quam ut destinationi suae sufficiat. Totum quippe dicti fundi Capitale haud multo ampliorem, quam quatuor mille florenorum annuum censum

Next

/
Thumbnails
Contents