Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Győr, 1898

130 descendenti Militiae competentem provisionem procurare debere, exinde autem, cum per Inquarterisationem Militarem nunquam aliquot commodum aut emolumentum Contribuentibus accederet, nullus alter quam Gremiales Inhabitatores, et Cives onera per Illocationem Militiae accrescentia, perfe­renda, ac penes haec etiam Annue ad repartitum Quantum Contributionale, et omnia e Militaribus incessantibus Transenis, ac Stativis promanantium deperditorum intuitu alteram Contributionem praestandam habent ; et quo­modo talis Regi et Regno utilis contribuens qua talis conservatur, si omnia in eorundem Meliorationem tendentia Benificia e medio ejusmodi Civita­tis, quae supportandis Oneribus, et Calamitatibus omni tempore exposita est, sufferantur, verbo denique de justo et aequo per quemcunque asseri potest Inhabitatores Jaurinenses tamquam plurimis Oneribus gravatos, et Commiseratione dignos Cives, ut peculiaris alicujus Benificii Regii com­potes reddantur, mereri. His proinde adductis ex Rationum Motivis Majestatem Vestram Sacra­tissimam, de genu humillime interpellamus, quatenus ex innata perque percharum in Inclytum Regnum suum Hungáriáé undequaque publice notam Clementiam, et Misericordiam eos Benignos Ordines Authoritate sua Regia elargiri facere non dedignaretur, quo Priscis Temporibus in Libéra hac et Regia civitate Jaurinensi in emolumentum Fidelium Subdi­torum suorum erecta Academia rursus iterum reponatur, Tristium Geni­torum Corda jamdudum optata laetitia beentur, proque Juventutis in Spes Publicas Adolescentis Educatione Paterna quadam Litteraria Scaturigo Benigne adaperiatur, Contribuentibus denique profuturis immemorabili­bus Temporibus indelebile enasciturum adjuvamen Clementer conferatur. Pro qua dementia Regia homagiali cum submissione emorimur, et in Cineres usque persistimus. Majestatis Vrae Sacr. etc. Jaurini die 23. április 1790. 1 2. SZ. Győr városa az 1790-iki országgyűlési Karokhoz és Rendekhez fordul (1790. máj. 18.), hogy támogassák az akadémia visszahozása érdekében megindított mozgalmát. 2 PP. Singularis, ac praeclara est moderna, quo reviviscere incipimus, in Pannónia nostra félicitas, quod post tot calamitatum, et periculosarum mutuationum généra, quibus fatalis Reipublicae Ruina, et pernitiosa bona­rum Artium dissipatio, ante adhuc medium Annum imminebat, Literae Antenatorum Nostrorum, atque adeo Meliores revocentur, reparentur­que intempestiva Studia, Illustres namque Heroes, qui in horrida atque 1 E kérelmet a város német nyelven is fölterjesztette. — 2 Az eredeti fogalmaz­vány Győr város levéltárában (Repert. Concept. 1790. 203/708.).

Next

/
Thumbnails
Contents