Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Győr, 1898
«31 ferracia olim inciderant tempóra acceptam a Majoribus Glóriám non tam fortitudinis Militaris, quam Literarum, et humanitatis Studiis Laude, et factis invictissimis locupletabant : quippe quod Aetas, qua hostis truculentus usque ad Umbilicum Regni armis penetraverat, non tam fortes atque Magnanimos quam doctos, ac eruditos ad propulsandam Vim Inimicam deposcebat Viros, Indeque factum sit, quod profligatis eo Tempore hostium Adversitatibus, reductaque Caelo propitio, in Orbem Hungaricum Tranquillitate publica, Excelsa Heroum Jngenia, inque Illustri Procerum Ordine Omnes Literarum Cupidissimos cum Voluptate, ac Reverentia, Antecessores una Nobiscum admirati sint. Ast Nobilis haec Charae Genti Hungarae innata Condiscendorum Artium Constitutio post modicum Temporis intervallum suífocata fuisset, nam quem ad modum certum est, illis tantum in Rebus prosperum posse sperare eventum, quas Longa praecessit, et Matura Consultatio, ita et indisputabile est, Juventutem Modernam, si adepta matúra Cogitandi aetate ad Consultandum inviata fuisset Charissimae Patriae suae parum aut plane nihil emolumenti Consilio suo attulisse, quin imo Omne id, quod Illustres eorum Heroici Antecessores per indefessa Studia inter atrocissima Belli tempóra firmarunt ad incitas redegisse, ac irreparabile eífecisse. Nota est per totum Regnum Hungáriáé Mali hujus Origó, notum est Hujus Regni Excelsos Status et Ordines per Turbationem hanc omnia profluenda mala de tempore adhuc inspexisse, et ad ea suffocanda summe Necessariam pristini, ac immemorialis Status Scholaris repositionem Altissimo Loco unanimi Voce expetiisse, Notum denique est optatis hac in parte Votis Excelsorum Statuum et Ordinum per Suam Mattem delatum, et jam dispositum haberi, ut Pertractatio rem Studiorum respicientium Objectorum a Vienensibus cum Germanico haereditariis Dicasteriis Unitis Commissionibus Aulicis separetur et ad E. Cancellariam R. Hungaro — Transylvanico Aulicam transferatur, una et Academiae statui pristino Conformes erigantur, Convictusque Nobilium reponantur, per hanc autem optatam repositionem nihil aliud Nobis superest, quam ut Excelsis Statibus, et Ordinibus indelebiles referendo Grates, gaudemus ad Avitam illám Glóriám, Veteremque splendorem refloruisse. Publica Notoritate Constat, non solum in favorem Nobilium, ac Ignobilium Jaurinensium, verum etiam in Complurimarum in hoc Jaurinensi et aliis Vicinis ac Commetaneis inclytis Comitatibus Domicillantium familiarum perenne gaudium in Lib. hac regia Civitate, post ejusdem felicem in Ao 1598. subsecutam recuperationem Ordinarium Scholae Cursum introductum, ac medio Tempore per Abolitam, et necessariis fundationibus provisam Societatem Jesuiticam tam quoad Humaniora, quam et Philosophiae és Theologiae Studia regulatum, hacque Societate abolita non solum confirmatam, verum mediante B. Rescripto Regio in Ordinatam Academiam evectum fuisse et per inopinate ad Civitatem Quinque Eccle9*