Kiss Borbála: Győri céhes kiváltságlevelek a 16-18. századból II. kötet. (Győr, 2022)
A GYŐRI ÉS KOMÁROMI HAD KÖTÉLVERŐINEK CÉHPRIVILÉGIUMA
Nos Leopoldus Dei gratia eleccus Romanorum Imperator, semper Augustus ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiáé, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carnioliae, Marchio Moraviae, Dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, Wierthembergae et Thekae, Princeps Sueviae, Comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kiburgi et Goritiae, Landtgravius Alsatiae, Marchio Sacri Romani Imperii etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis. Quod pro parte et in personis fidelium nostrorum Providorum cehae seu contubernii universorum magistrorum resti arioru[m] in oppidis' nostris lauriensi suburbio [que] eiusdem et Comaroniensi degen[tium] et commoran[tium], Comaronien[si] quidem eidem cehae non ita pridem incorporatorum, exhibitae sunt Nobis et praesentatae certae quedam literae fidelium nostrorum Honorabilium Capituli Ecclesiae Iauriensis, transumptionales in regali papyro per modum libelli patenter confectae ac emanatae, pendentiq[ue] sigillo eiusdem ac manus propriae fidelis nostri nobis syncere dilecti, Reverendissimi in Christo Patris domini Georgii Széchény Colocensis et Bachiensis Ecclesiarum Canonice unitarum archiepiscopi moderni, videlicet administratoris Episcopatus Iauriensis subscriptione communitae continentes in se confirmative seriem certarum, quarundam laudabilium constitutionum germanico idiomate conscriptarum artem utpote ipsorum concernentium, tenoris infrascripti. Supplicatum itaq[ue] extitit Maiestati n[ost]rae pro parte et in personis eorum, quorum supra debita cum instantia humillime, quatenus nos easdem literas praefati Capituli Iauriensis transumptionales confirmationales omniaq[ue] et singula in eisdem contenta, ratas, gratas et accepta habendes], literisqfue] n[ost]ris privilegialibus inseri et inscribi facien[tes], approbare, roborare et ratificare, ac pro supradictis magistris restiariis Iauriensibus et Comaroniensibus ipsorumq[ue] posteris ac successoribus universis innovanfies] perpetuo valituras gratiose confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum tenor talis est: Nos Capitulum Ecclesiae Iauriensis memoriae commendamus tenore praesentium significances] quibus expedit universis. Quod Agiles Ioannes Stantzinger senior magister, alter Ioannes Rädl et Michael Rittler magistri restiarii huius oppidi n[ost]ri Iaurien[sis], nostram personaliter venientes in praesentiam suis ac coeterorum magistrorum restiariorum in hoc oppido n[ost]ro Iaurienfsi] suburbio[que] eiusdem commorantium nominibus et personis exhibuerunt ac praesentaverunt nobis quasdam literas Illustrissimi ac Excell[entissi]mi domini Comitis Wolffgangi a Manssffeldt Sacratissimae] Caesar[eae] Regiaeq[ue] Ma[ies]t[a]tis huius praesidii Iaurien[sis] supremi generalis capitanei Germanico idiomate conscriptas ac in regali papyro in modum libelli patenter confectas et emanatas sigilloqfue] dicti d[omi]ni supremi generalis capitanei et manus subscriptione ab intra in inferiori earundem margine impressive obsignatas et roboratas habentes in se seriem quarundam laudabilium constitutionum artem ipsorum concernentium tenoris infrascripti. Petentes nos debita cum instantia supplicantes Nobis, ut nos easdem literas constitutionesq[ue] in eisdem comprehensas, in formam privilegii transumi et transcribi facientes in omnibus suis punctis, clausulis et articulis confirmare. Et preterea, quia in eisdem literis nonnulli articuli pro commoditate eorundem dictiq[ue] oppidi n[ost]ri Iauriensis, ad pietatem, commune bonum et ornamentum ipsorum conducentes, desiderari videbantur, easdem literas eiusmodi piis, iustis decorisq[ue] articulis exornare et amplificare; ac tandem authoritate dominii n[ost]ri terrestris, quod in hoc oppido de iure habere dignoscimur, super iis omnibus literas privilegiales, pro eisdem magistris restiariis tam modernis, quam futuris, in perpetuum valituras extradare dignaremur. Quarum quidem literarum dicti domini supremi generalis capitanei tenor talis est: Thun khundt und füegen hiemit jedermäniglich zuvernehmben, wasmaßen zu Befürderung des gemainen Nuzen und Gueten zwischen ihnen, ihre aigen Zöch gewiße Handwerckhs gewonheit diese benändte Maister in der käy[serlichen] Haubt Vetung Raab wie auch benändte Gräniz Vöstung groß Commorn einhelliglich mit einander beschloßen. Alß erstlichen die ehrn- und manhafften Elias Redel Zöchmaister, Georg Göttinger, Simon Hueber, Samuel Redel, Simon Junghans, Michael Redel, deren Raabermaister Nahmen der Commorner Hanß Gersten, Georg Brandstetter, Hanß Thürner, weillen sie sich bey unß Gehör angemeldt und zugleich in Unterthänigkeit gebetten, daß wir die hernach beschriebene Zöch- oder Handwerckhs Ordnung sambt denen darinnen begrieffenen löblichen Sazungen und außführlich specificirten Articuln, nach beschriebenen Inhalts zu Verhüet- und Abstellung aller und jeder entstehenden Unordnung auch Auffnehmb- und Beförderung des gemainen Nutzen und Gueten, genemb zuhalten, dieselbe zuconfirmiren, auch obangeregtes Handwerckh der alhieigen Sayller und die darunter begriffene Maister und Handwerckhs Genoßen, darbey zuschüzen und zuhandhaben, geruhen wolten, allermaßen solche ermelte Zöch und Handwerckhs Ordnung und derselben Articul nachfolgender Gestalt, mehrerern Inhalts besagen thuen. 46