Vajk Borbála: Győri céhes kiváltságlevelek a 16-18. századból I. kötet. (Győr, 2021)

Süveggyártó céh

Nos Ferdinandus tertius Dei gratia electus ROMANorum Imperator semper Augustus ac Germa­niae, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgáriáé etc. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiáé, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, Marchio Moraviae, Dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, Wierthembergae et Thekae, Princeps Sveviae, Comes Habspurgi, Tyrolis, Ferretti, Kyburgi et Goritiae, Landtgravius Alsatiae, Marchio Sacri Romani Imperii supra Anasum Burgoviae, ac superioris et inferioris Lusatiae, Dominus Marchiae Sclavonicae, portus Naonis et Salinarum. Memoriae commendamus tenore praesentium sig­nificantes quibus expedit universis. Quod pro parte et in personis fidelium nostrorum Circumspectorum coetus seu contubernii universorum magistrorum pileatorum in civitatae Iauriensi degentium et commo­rantium, exhibitae sunt Nobis et praesentatae certae quedam literae fidelium nostrorum Honorabilium Capituli Ecclesiae Iauriensis, in pargameno, in formam libelli confectae et tam eiusdem Capituli, quam etiam fidelis nostri Spectabilis et Mag[nifi]ci Philippi Comitis et d[omi]ni in Mansfeld, Nobilis d[o­­mi]ni in Höldrnigen, Consiliarii nostri Bellici Aulici, Camerarii, Generalis Campi Marsalci et praesidii nostri Iaurien[si], ac eidem incorporatorum confiniorum Generalis Capitanei, prout etiam Illustris quon­dam Maximiliani, Sacri Romani Imperii Principis a Liechtenstein et Nicolspurg, necnon Spectabilis et Mag[nifi]ci quondam Wolffgangi Comitis et do[mi]ni in Mansfeld, alias dicti praesidii nostri Iauriensis Generalium itidem Capitaneorum, praeterea fidelis nostri Reverendi Georgii Draskovith de Trakostyán, electi Episcopi Ecclesiae Iauriensis et Consiliarii nostri sigillis impendentibus communitae, continentes in se confirmative certos articulos idiomate Germanico conscriptos, ceham sive contubernium ipsorum pileatorum, bonumqfiie] inter eosdem ordinem et modum in arte pilatoria rite observandum concernentes tenoris infrascripti. Supplicatum itaqfiie] extitit Maiestati n[ost]rae pro parte et in personis eorundem ma­gistrorum pileatorum, debita cum instantia humillime, quatenus easdem literas et articulos, omniaq[ue] et singula in eisdem contenta, ratas,1 gratas et accepta habentes, literisq[ue] n[ost]ris privilegialibus inseri et inscribi facientes, approbare, roborare et ratificare, ac pro prefatis magistris pileatorib[us] ipsorumq[ue] posteris et successoribus universis perpetuo valituras gratiose confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum tenor talis est. Nos Capitulum Ecclesiae Iauriensis. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis. Quod Prudens ac Honestus Petrus Tulner, civis et magister pileos Hungaricos conficiens suburbii huius oppidi nostri Iauriensis, nostram personaliter veniens in praesentiam, suo et caeteror[um] magistrorum eosdem pileos Hungaricos conficientium, in hoc oppido nostro dictoqfue] suburbio eiusdem commorandorum, nominibus et personis exhibuit et praesentavit nobis paria quarundam literarum, Pru­­dentum ac Circumspectorum Ioannis Guilhelmi magistri civium, ac totius senatus civitatis Neostadiensis in Austria Germanico idiomate conscripta, ac in papyro in modum libelli patenter confecta, habenjtia] in se seriem quarundam laudabilium constitutionum, artem ipsorum concernentium, tenoris infrascripti. Petens nos debita cum instantia supplicans Nobis, ut nos eadem2 paria literarum constitutionesqfiie] in eisdem comprehensas, in formam unius privilegii transumi et transcribi facientes in omnibus suis punctis, clausulis et articulis confirmari et preterea, quia in eisdem literis nonnulli articuli pro commoditate eo­rundem dictique oppidi nostri Iauriensis, ad pietatem, commune bonum et ornamentum ipsorfum] con­ducentes, desiderari videbantur, easdem literas eiusmodi piis, iustis decorisqfiie] articulis exornare et amp­lificare; ac tandem authoritate dominii nostri terrestris, quod in hoc oppido de iure habere dignoscimur, super iis omnibus literas privilegiales, pro eisdem magistris tam modernis, quam futuris, in perpetuum valituras extradare dignaremur. Quarum quidem literar[um] dictae civitatis Neostadiensis tenor talis est: Wir Hannß Wilhelmb Braidtnacher von Praittenaw, der Zeit Burgermaister, vnnd der Rath gemeiniglich zue der Statt Neustatt in Österreich under der Vnnß3. Bekhenen für unß und unsere nachkomen hiemit diesem Brieffen öffentlich gegen mainiglich, das für vnnß alß wir in versambleten Rath gesessen erschie­nen sein die erbarn Meister des Huetterhandtwercks, alhie gemeiniglich und gerben4 vnnß gehorsamblich zuevernehmen, ob wohlen bemelts ihr Handwercks von Meyllandt vnsern geliebten vorvordern (Seel an­­gedenckens) nach in ain tausent ein hundert sieben und achzigisten Jahr, mit etlichen guetten Satz, vnnd 38

Next

/
Thumbnails
Contents