Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)
Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez
pro eo insto: vt sine vllo grauamine pro eiusmodi Appendicibus spectarentur Calendaria nostra quouis exeunte anno gratuito mittenda instar Xenii insequentis Anni Noui cuilibet Societatis huius Protectori, Promotori, Membrisque ceteris, ad fines nostros tanto etiam melius obtinendos. Deinde pro eo quoque humillime supplicat erigenda haec Culturae Linguae Hungaricae Societas: vt penes earn esse posset quaedam Censura Librorum, saltern Hungaricorum, praesertim in nostra Typographia imprimendorum. Et nequis indignus hac potestate abusus esse posset: ea potissimum Membris Magnificis conferretur: vtpote Viris et génère illustri, et eminentiore aliqua dignitate conspicuis. Communicaretur etiam cum Secretario, siquidem omnia interposita eius opera tractarentur. Ad haec vero pro eo quoque demissime supplicatur: vt huic Societati vti liceret Solenni Sigillo Proprio, potissimum in adlegendis suis Membris, inque Iudiciis de Re Litteraria ferendis. Praeterea huius Sigilli vsum cuperemus extendi ad Noualium quoque inuolucra per nos in Expeditura nostra et diligentius, et ordinatius obfirmanda. Atque hoc tanto etiam impensius efflagitaremus: quanto certius constat iam plurium annorum tristi experientia, praesertim in Hungária: Noualia haec, dum denique ad destinatum locum deferantur, quin leuiter farre solum complicita sunt, intermedio cursu aperiri, pro lectione ad eos, qui non soluunt, hinc inde distrahi, atque ita diu detineri, aut ibi iterum in loco noua Postali exactione exaggerari, aut etiam omnino penitus supprimi: vt Praenumerantium querelae iam vehementer multae sint, passimque ob hanc quoque vnam caussam praecipuam diminuatur eorum numerus, cum damno etiam Excelsi Aerarii Regii. Interim eius loci Postae Officialibus, vbi essemus, obtingeret tarnen competens quoddam Honorarium: a singulis Noualium Praenumerantibus annue medius florenus: licet Noualia inuoluendi necessitate liberarentur, onere profecto molestissimo: ad quod, recte, ordinateque perficiendum alioqui ob alias grauiores Expeditiones occurrentes aegre etiam iis tempus suppetit. Pro hoc autem Honorario reliqua iis esset ea solum obligatio: vt primum pecuniis diligenter perceptis, nobisque traditis, calculum ilium pro parte Excelsi Aerarii Regii tanto diligentius nobiscum ducerent; tandemque Noualia nostra iam ad promouendum praeparata tanto exciperent alacrius. Deinde et eius loci Postae Officiales, vbi Praenumerantes Noua constituèrent, vt quadam sui quoque fatigii remuneratione gauderent, possent instar Honorarii annue medium indem florenum a Praenumerantibus singulis desumere, dum pecuniam pro Nouis vitro promouendam recipiunt. Pro quo eo etiam confidentius supplicamus: vt hie medius florenus vtrisque satis esse declaretur: quanto cupimus magis Patriae Ciuibus rem tarn vtilem comparatu esse facillimam. Deinde et illud nos animât, fore, vt hoc Honorario omnino contenti esse possint, quod noi| desint exempla in Austriacis Prouinciis: vbi Noualia quaedam libera sunt ab omni tali Honorario Postae Officialibus