Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)
Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez
praestando: ea praesertim, per quae multo vtilius inseruitur Publico. Et nostra haec Noualia, tali apparatu scribenda, certe essent talia. Quod si vero Postae Officiales tarnen maiori alicui exactioni insistèrent pro tarn exiguo suo fatigio: aparet nos etiam, ob nostras maiores expensas ad tantam hanc rem magis promouendam necessarias, deinde adigi deberé: vt maiorem Praenumerantibus imponeremus taxam annuam. Vnde iterum finis nos ter magnam partem impediré tur. At vero his Gratiis Clementer concessis, pro quibus ante omnia supplicamus, cum multo ordinatius, leuiorique pretio, Praenumerantibus satisfieret: allicerentur etiam numero multo copiosiore. Vnde et Excelso Aerario Regio tanto amplior obueniret ex hac frequentia prouentus: et haec Societas Culturae Linguae Hungaricae firmiori niteretur hoc suo primo praesidio. Quae quidem Societas, cum magno esset et ornamento, et vtilitati Patriae ad quam procurandam imprimis institueretur: tum etiam tot Praeclarissimis Viris, Regni nostri Ciuibus, de Re Litteraria Hungarica bene merentibus, ex Fundo tarn innocenti: qui in nostra Patria collectus iterum in nostram Patriam refunderetur: partim subsidium, partim etiam omnem viuendi rationem vitro cum non mediocri Conferentium voluptate tribueret. Nam isti praeter id, quod tali apparatu etiam Nouis scribendis vidèrent sibi et nitidius, et copiosius, et ordinatius satis fieri: tum eo quoque ingenti fruerentur solatio, se iam obtinuisse saltern quoddam firmius exordium Linguae Patriae perfectius excolendae, et id quidem cum vtilitate tarn multiplici coniunctum. Cuius rei quantum in plerisque Ciuibus nostris ardeat desiderium: praesertim, cum omnes vndique Nationes cultas, ac nouissime ipsos etiam Russos huiusmodi Societati instituendae videat fuisse intentos: Imperator semper Auguste! sane Tute Tecum, pro Tuo sensu tenero, satis apud animum cogitare potes. Quibus suppliciter expositis, dum non priuati commodi Studium, sed Patriae Charissimae tarn multiplicem vtilitatem ex hoc Instituto latissime redundantem, iterum, atque iterum interpono: profundissima cum submissione Clementissimam expecto Resolutionem Regiam, sumque plenissima cum animi promtitudine ad Altissima Obsequia vsque ad prodigendam vitam, ac sanguinem. Sacratissimae Tuae Maiestatis Viennae 31 Martii 1784. Deuotissimus Subditus Nicolaus Révay Cîericus Regularis Scholarum Piarum, Provinciae Hungaricae, et Scriptor Nouorum Hungaricorum.