Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)
Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez
singuli Séniores annue obtinerent florenos quam proxime 60: Iuniores autem florenos quam proxime 40. Accedente autem memorabili aliquo incremento ad hunc Membrorum Meritissimorum prouentum, praesertim successu temporis, certe augeri deberet illico et Membrorum numerus: sed iam ita: vt singuli séniores Socii amplius beneficium acciperent florenis 60: pariter etiam singuli Iuniores amplius florenis 40. Et hi Viri Meritissimi, qui per Regnum late diffusi, varia fortasse munia mediocria obirent: qui nimirum vel Professores, vel Animarum Curatores, Verbique Diuini Praedicatores essent, vel sago leuiora stipendia mererentur, vel alio quocunque tenuiore viuendi genere in re ciuili sustentarentur: profecto satis commodo hoc praeterea fruerentur quotannis beneficio. Quod si vero iam numero Membrorum definito fortasse accideret: vt cadente Praenumerantium, et Protectorum, Promotorumque frequentia minor esset etiam prouentus: iam ob id numerus Membrorum Meritissimorum non minueretur sed solum minor obtingeret singulis e diuisione portio. Hi suas partes ratas bis quotannis acciperent: primo semestri ad finem vergente, mense Iunio et deinde altero semestri indem ad finem vergente, mense Decembri. Atque vt securi essent vniversi, tarn Protectores, Promotoresque huius Societatis Culturae Linguae Hungaricae, quam ipsa etiam Membra cetera, nullam sibi fraudem fieri a Secretario, et reliquis ei adnexis Sociis: quolibet nouo ineunte anno Calendario Proprio Titulan: quo Typographia nostra singulis Protectoribus, Promotoribus, Membrisque nostris quotannis gratificaretur: vitro adnecteretur anni praecedentis et Prouentuum, et Impensarum, et Partitionum ratio quam clarissime deducta. Hie itaque et i Hi, qui quod contulerunt, vidèrent id integre esse eo insertion; et qui partem caperent, calculo inito, reperirent sibi omnino nihil fuisse subreptum. Esset hoc Calendarium Proprium Titulare etiam cuidam stimulo ad hanc Societatem tanto et frequentius, et liberalius sustentandam: siquidem singuli Benefactores nostri isthic vidèrent se esse expressos etiam cum publica gratiarum actione: cuius Nos esse debitores vitro quam libentissime fateremur. SUPPLICATIO PRO ALTISSIMIS QUIBUSDAM G RATHS. Ad hoc Institutum quantocius inchoandum cum pro Benigno Consensu Regio supplex interpello: earn etiam Altissimam Gratiam exoro: primum quidem, vt huius Societatis, si ea nimirum clementer esset indulgenda, Promulgarlo per vniuersum Inclitum Regnum Hungariae in antecessum facienda, libera esse posset a Postali onere, veluti iam pars quaedam instar Prodromi adnumeranda ad Calculum Noualium, a quibus Excelso Aerario Regio secundum Ordinationen» Benigne inductam alioqui satisfieret. Et siquidem apud omnes Noualium Scriptores ad id quoque Postale Beneficium extendatur: vt quandoque Appendices ad Noualia adiici possint: humillime et