Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)
Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez
III. Restat adhuc Fundus tertius. Isthic fixae impensae hae fere essent, de quibus iam nunc certiores esse possumus, prout illico sequuntur 1/ Factor Typographiae fixum salarium annuum floreni 120 2/ Distractoris Librorum fixum salarium annuum floreni 120 3/ Ad censum Domus subleuandum floreni quam proxime 200 Vniversim hae impensae essent floreni 440 Ceterae impensae, praecipue in chartam faciendae, deinde in reliquos labores Typographicos, nunc definiri prorsus non possunt. His tarnen omnibus detractis lucrum purum ex hoc Fundo enatum sequentes haberet partitiones. Ante omnia quilibet Auetor vnam quintam partem caperet lucri ex distractione sui proprii Operis accumulati. Quo facto, tum demum omnes reliquae quatuor quintae partes, in vnam summam collectae, in decern aequales partes diuideretur. [Sic!] Ex his vna talis deeima pars obveniret Patrono Typographiae: vna Secretario, quod simul Typographiae esset Director: vna Custodi Bibliothecae, quod simul esset laborum Typographicorum corrector: vna ipsi Typographiae, partim ad necessarias reparationes faciendas, partim, ad litteras, ceteraque instrumenta augenda: vna Bibliothecae, vt quotannis rarioribus Libris instrui posset: vna Factori Typographiae: vna Distractori Librorum. Quae tres deeimae partes essent residuae, iis demum indem Membra Meritissima fruerentur. Quod si vero Patronus Typographiae, nobili magnanimitate, iuri suo renunciaret: vel etiam aliquis Auctorum idem faceret: aut fortasse nec in viuis iam esset, vt fieret potissimum recusione [recursione] Librorum vetustiorum: tum igitur horum portiones inter reliquos partieipantes iterum subdiuideretur. Ceterum is, qui se pro Patrono Typographiae obtulit, reseruato sibi proprietariatus Iure Perenni, hanc diuisionem tum demum admitteret: quando Domo aliqua nostris vsibus plene concessa etiam Custos Bibliothecae haberi posset. Interim omne hoc lucrum ad se adtraheret vt rem propriam. * * * Sed nondum clare exposui, quae esset inter Membra Meritissima proprii proventus partitio. Quod illi itaque in communi obtinerent: primum ex Noualium puro lucro suas aliquot partes, deinde ex Protectorum, et Promotorum Munifica Collatione, tandem suo tempore etiam ex lucro Typographico: hoc omne prius in vnam summam redigi deberet, ac deinde iterum diuidi, sed iam in quinque solum partes aequales. Tum denique Senioribus Membris tres quintae partes obuenirent, iam aequali inter se subpartitione facienda: Iunioribus autem duae quinta pariter iam aequali inter se subpartitione facienda. Totidem autem essent semper et Iuniores Socii, quot essent et Seniores. In eorum vero numero definiendo ad id attenderetur: vt diuisione talium quintarum partium facienda