Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)

Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez

Ephebis, pro auxilio in complicandis Noualibus praestando, indem vna solum talis pars obveniret inter eos iam aequaliter subdiuidenda. Hoc beneficio interea, dum Bibliothecae Custos, Domusque Magister haberi possent, alii vterentur, qui earn operam praestarent. Tandem reliquae partes Membris Meritissimis reponerentur. II. Nunc vero, vt ad Fundum Secundum transeamus, id, quod praeter Praenu­merationem ad Noualia faciendam, Protectorum, et Promotorum Munifica Col­latione enasceretur, itidem quibusdam fixis impensis annuis imminueretur. 1/ Ante omnia proemium illud, quod a Societate quotannis proponeretur ad Scriptores eo etiam magis excitandos, iam amplius, iam contractius: prout et ipsae materiae vel difficiliores essent scrip tu, vel faciliores: cum tamen ad summum ascenderet, efficeret florenos quam proxime 180 2/ Atque etiam expensae Postales, siquae fortasse essent faciendae, ad eiusmodi opus vitro citroque ab vno Arbitro ad alterum mittendum, qui nimirum adesse non possent, dum suas singuli opiniones depromerent, floreni ad summum 40 3/ Custodis Bibliothecae fixum salarium floreni 140 4/ Magistri Domus fixum salarium floreni 120 5/ Duorum Epheborum annui salarii alterum dimidium floreni 60 6/ Famuli Domus fixum salarium floreni 60 7/ Ad sarta tecta conseruanda, censumque Domus subleuandum floreni quam proxime 140 Vniversim fixae impensae annuae essent floreni quam proxime 740 Quia vero initio talem Dornum nostris usibus destinatam nondum possemus habere, qualem superius descripsi: consequenter nec Domus Magistrum, praeterea vero nec Bibliothecae Custodem: quare, dum denique eo penetraremus, pecunia, isthoc titulo expósita, ad hos nostros fines quantocius obtinendos sensim ac­cumularetur. Et ex ea quidem pecunia: quae esset Domus Magistro tribuenda, deinde ad sarta tecta conseruanda, censumque subleuandum, desumenda: nunc initio census Domus omnino subleuaretur, residuum autem sensim impenderetur ad varia mobilia procuranda, praesertim pro hospitio Membrorum. Salarium vero Custodis Bibliothecae interea ad varios Libros rariores comparandos ap­plicaretur pro Bibliotheca sensim adornanda. Iam quod his expensis demum depuratis esset residuum: id itidem in tales aliquot partes aequales diuideretur: quarum vna efficeret summam aliquante maiorem florenis 200. Ex his deinde vnam solum talem partem obtineret Secretarius: omnes autem reliquas traherent iterum Membra Meritissima.

Next

/
Thumbnails
Contents