Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)

Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez

conditionibus omnibus seruandis, quas eiusmodi Patronus pro suo prudenti arbitrio figeret. Adiunctus Secretarii, et Custos Bibliothecae adessent etiam semper in huius­modi Congressu Litterario: eorumque esset muneris alternatim praelegere sub­missas eiusmodi Elucubrationes. SOCIETATIS CULTURAE LINGUAE HUNGARICAE FIXAE IMPENSAE, ET LUCRI PARTITIO. His expositis iam apernus tandem depromenda est ratio impensarum, quae pleraeque fixae essent, et reliqua lucri partitio, quae variaret quotannis , prout vel maior esset, vel minor, Praenumerantium numerus, et Munificarum Colla­tionum, Lucrique Typographici copia. I. Primum vt de Noualium Prouentibus loquar, ex eo ante omnia Excelso Aerario Regio satisfieri deberet pro Postali Beneficio, a singulis Praenumerantibus, vt et hucusque Benigne ordinatum fuerat, per semestre vno floreno, annue vero duobus florenis dependendis. Turn ex hoc tribueretur quoddam etiam honorarium eius loci Postae Officialibus, vbi Expeditionem nostram haberemus. Iam quod reliquum esset, id iterum sequentes impensae annuae imminuerent. 1/ Secretarii fixum obtingens, quod Primarius esset Nouorum Scriptor, ac Director floreni 300 2/Adiuncti Secretarii fixum salarium floreni 100 3/Necessariae Correspondentiae, et Noua Extera, ad Scriptionem Nouorum tan to magis promo uendam: quae impensae certo definiri non possent siquidem a futuris circumstantiis dependerent: putantur tarnen esse ascensurae ad summam ampliorem florenis 200 4/Noualium Charta elegantior, et typus mundior, annuae fixae impensae floreni quam proxime 600 5/Duorum Epheborum annui salarii dimidium floreni 60 6/Census annui pars potissima pro hospitio: quae indem definiri non posset: at, siquidem pro tot rebus ampliore opus esset commoditate, facile tarnen intelligitur, hanc summam fore paullo maiorem florenis 300 Vniversim fixae impensae annuae essent floreni quam proxime 1560 Iam quod impensis factis esset residuum, id demum posset pro puro lucro haberi. Huius autem haec esset partitio. Ante omnia totum hoc divideretur in tales aliquot aequales partes: quarum vna vel sexta, vel séptima, vel octaua, vel nona, vel minutior etiam aliqua pars, addita fixo Adiuncti salario, quod est superius definitum, vtpote florenis 100, prouentum annuum faceret flore­norum quam proxime 360. Ex his deinde duae tales partes Secretario obtingerent: vna Adiuncto: Bibliothecae autem Custodi, Domusque Magistro, ac duobus

Next

/
Thumbnails
Contents