Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)

Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez

ingentibus factae Constitutiones, ad omnem earn vtilitatem procurandam, quae­cunque a Litterarum tractatione in rempublicam deriuari possunt. At, quia omnia haec lingua peregrina proponebantur, tantis etiam adhibitis conatibus, Scientiae, Artesque hue usque apud nos magnam partem peregrinae sunt, non ad quemlibet ordinem ciuium aeque diffusae: nondum earum sensu tenero, ac dulci, omnis late populus percellitur, siquidem eas lingua sua patria nondum penitius percipere, nondum, vt eo vtar, gustare potest: itaque nec ea commoda quidem, quae intenduntur, Regnum nostrum plene attigit. Nondum ignoratio, nondum ille quidam torpor prorsus est dissipatus, qui praecipue impedit: ne percipi possint Saluberrimae Ordinationes Regiae, Prae­clarissimi Conatus Maiorum nostrorum: in ipso adeo Religionis sanctiore negotio, vt hoc quoque praecipue attingam, quod est fundamentum, et tutissima ratio actionum nostrarum: deinde in euellendis praeiudiciis, quae aduersa sunt paci, mutuaeque ciuium consuetudini: in suscitandis iis rebus omnibus, quibus Patria beata, florensque effici posset, in promouenda oeconomia, mercatura, omnique neruo boni communis. Quae tarnen singula multo etiam auidius ariperentur: si denique, ad quod iam certum est linguam patriam viam esse et breuissimam, et accommodatis­simam: Scientiarum, Artiumque luce latissime diffusa, eas vere proprias, do­mesticasque efficeremus: quorum deinde communiore tractatione, rerum earum omnium, quas paullo ante exposui, et ratio, et pulchritudo, et praestantia, et vtilitas, atque adeo et ipsa necessitas sensim quam clarissime ob oculos poneretur. Atque haec tanti sunt momenti, vt Culturam Linguae Patriae, atque adeo et earn Societatem, quae in id negotium praecipue daret operam, iam non modo vtilem, sed profecto etiam necessariam esse demonstrent. Quantus vero praeterea et splendor ex eo, et gloria, genti nostrae accederet! Nam sane non modo opinio tandem ilia exterarum nationum penitus euanesceret, genti nostrae certe grauis, et iniuriosa: nimirum Linguam nostram Patriam barbarie horrentem, inopem, ineptamque esse, ad Scientias, Artesque tractandas: sed praeterea ad earn ediscendam exteri quoque vehementer allicerentur, et frequentioribus, et grauioribus Libris, sermone nostro Patrio in lucem editis. Horum deinde iudicio et illud admodum confirmaretur, quod ne nostri quidem nunc multi, in lingua Patria minus versati, crederent: illi vim inesse adeo energicam, tantam omnia exprimendi potestatem, et copiam, tantam innatam dulcedinem, et tarn teneros lepores: vt nulla sit illi vel cultissimarum linguarum anteferenda. Tum demum et quaedam nostrorum Librorum versiones arriperentur: quern­admodum Angli, Galli, Itali, Germani, ob eminentem quorundam Operum dignitatem mutuo studio inter se decertant: vt ea suis etiam ciuibus communicare possint. Neque vero deest Hungaris tanta ea mens, tanta aptitudo, vt hoc aliquando sperari non possit, praesertim, si, quae magnifice, grauiterque sentiunt, suo

Next

/
Thumbnails
Contents