Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)
Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez
M etiam sermone Patrio, et eo quidem tam felici exprimant. Vera est enim ea animaduersio: Scriptores semper in sua lingua Patria esse praestantissimos: quam cum lacte materno suxerint, itaque omnem eius vim veluti natura sibi inditam acceperint. FUNDI DECLARATIO. His expositis cum iam Fundus sit ante omnia declarandus, quo haec Societas Culturae Linguae Hungaricae sustineri posset, eum ego triplicem reperio. I. Primus prorsus esset innocentissimus, omniumque et feracissimus, et firmissimus: vtpote Nouorum Hungaricorum Scriptio. Qui huius beneficii parte potissima hucusque vsus est, Franciscus Augustinus Patzko, Typographus, et Ciuis Liberae Regiaeque Ciuitatis Posoniensis, ipse etiam vitro agnoscit, ac fatetur: hac prouidentia, qua nunc apud eum curatur Nouorum Scriptio, earn adeo in dies semper in deterius labascere: vt is hoc iam beneficio non admodum rapiatur, praesertim, cum abunde illi benigniore alia fortuna sit prouisum. Interim tarnen, si hoc homini praecipue propositum sit: inprimis Charissimae Patriae vtilitatem deberé spectari: sane etiam decursus huius rei longe felicissimus poterit sperari. Nam haec Nouorum Scriptio non ita abiecte spectari debet. Nos praesertim, qui hac occasione inprimis, ad omnes fere eos fines obtinendos constituimus velle vti, qui sunt huic Societati Culturae Linguae Hungaricae praefixi, sane illi multo et digniorem, et grauiorem adiungeremus prouinciam, intermixta tarnen pro eius liberiore genio, vt res tempusque ferret, quadam iocandi ridendique licentia, vt et res seuerae tanto fièrent acceptiores. Itaque eos conaremur fructus proferre, qui reuera in Noualium Sriptione deberent spectari: in quibus praeterea neque ab vno homine, neque in media saltern phylira, sed a pluribus viris, in eandem operam conspirantibus, maioreque copia, multo felicius elaboraretur: quosque nostri Hungari, tanta ea pecunia impensa, quantam isthuc nunc praesertim contenant, singuli Praenumerantes annue florenos decern, mérito omnes desiderare possunt: et qui fere isti essent, atque ita plerumque occasione arrepta interiicerentur, vt rerum esset pro quovis tempore conuersio: vtpote praeter ampliorem eorum, quae domi forisque fièrent, notitiam, animorum honesta quaedam excitatio, delicatior in rebus diiudicandis sensus, morum lenis quaedam correctio, Scientiarum Bellarumque Arnum gustus nobilior, progressusque latior, imprimis vero Historiae Naturalis, Physicae, Mechanicae, variorumque inuentorum vsus dilucide expositus, ad promouendum bonum commune, cuius praecipuus est neruus oeconomia latissime diffusa, commerciique frequentia: atque his omnibus, dum tot hae res, tam variae, patrio sermone tractantur, non mediocris Linguae quoque Hungaricae Cultura.