Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)
Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok
1498 Függelék I. 423 proxima post festum Divisionis apostolorum proxime preteritum in dicto comitatu Wesprimiensi simul procedendo ab omnibus, nobilibus et ignobilibus boni status et honeste condicionis eiusdem comitatus hominibus, a quibus decens et opportunum fuisset, palam et occulte de prenarratis diligenter inquirendo omnia premissa et 5 quevis premissorum singula sic et suo modo facta fuisse et esse rescivissent, prout eidem domino comiti dictum extitisset et quemadmodum tenor litterarum eiusdem per omnia contineret prescriptarum. Habita itaque huiusmodi inquisicione eodem die memoratos Lazarum et Hectorem de Hathalom in possessione Dalka, Michaelem et Thomam de Koronthal in eadem Koronthal, Iohannem de Thakach in eadem io Thakach, alterum Iohannem de Chyghle in Zerchek et Michaelem de Sarosd in eadem Sarosd, quemlibet videlicet eorum de porcione scilicet sua possessionaria in prescriptis possessionibus habita, sed et Anthonium de Pok in possessione Beeb, officiolatu scilicet suo in eadem Beeb habito contra annotatos exponentes ad vigesimum diem festi Beati Iacobi apostoli nunc proxime venturum vestram regiam 15 evocasset in presenciam racionem de premissis reddituros efficacem litis pendenda, si qua foret inter ipsos, non obstante, insinuando ibidem eisdem, ut sive ipsi termino in predicto coram dicta vestra serenitate compareant sive non, eadem ad partis comparentis instandam id faciet in premissis, quod iuri videbitur expediri. Datum octavo die diei inquisicionis, evocacionis et insinuacionis predictarum, anno 20 Domini supradicto.1 Hátán: Pro a(ctoribus) Georgius de Wagh cum conventus Sancti Martini Sacrimontis Pannonie. Solvit. Item Bernardus de Gycz actor personaliter in sua ac Leonardi fratris sui personis causam intrascriptam sine lite, in presenciam scilicet nostram contra nobiles de Hathalom condescendi fecit et onus, tam scilicet partem iudicis curie, quam et partis adverse persolvit coram magistro 25 Gerecz. Pro a(ctore), scilicet Leonardo Georgius de Wag cum Sancti Martini. Ex i(n causam attractis) Lazarus et Hector exmittantur alii omnes [...] Pro a(ctore), scilicet Bernardo Iacobus Litteratus de Hollos cum nostris. Ex i(n causam attractis) in actione intrasignata contenti signentur. Solvit medium. Pro a(ctore), scilicet Bernaldo Thomas de Apaczy cum regalibus. Ex i(n causam attractis) nobiles de Hathalom exmittantur, alii signentur. Pro a(ctore) Iohannes Litte- 30 ratus de Felpecz cum regalibus. Pro i(n causam attractis), scilicet Michaele et Thoma Koronthali Stephanus Kalman de Athya cum nostris. Pro Iohanne Chygley idem cum Wesprimiensis. Pro a(ctore) Iohannes Litteratus de Felpecz cum nostris alii exmittantur, non signetur Michael et Thomas de Koronthal et Iohannes de Chygley. 1 A pannonhalmi konvent jelentését lásd a 813. szám alatt. 13-14 ad vigesimum diem... ] 1498. aug. 13. 19-20 octavo die... ) 1498. júl. 25. 22 personis ] Utána kihúzva: causam intrascriptam condescendi fecit et onus deponit, videlicet VI marcas coram magistro Gereczy. Item Stephanus Keserew viceiudex curie habet suam partem. In causam attractus similiter habet. 25 scilicet Leonardo] Utólag beszúrva a sor fölé. 26 scilicet Bernardo] Utólag beszúrva a sor fölé. 28 scilicet Bernaldo ] Utólag beszúrva a sor fölé. 33 Chygley ] Utána kihúzva: et Anthonius de Pok.