Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 138 Oklevelek 1467 Michael filii eiusdem et tandem dictum capitulum Iauriense hactenus tenuissent, possedissent et usi fuissent, cum universis eiusdem praedii utilitatibus, videlicet terris arabilibus cultis et incultis, pratis, pascuis, fenetis, vineis et vinearum pro­montoriis et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus ad idem praedium pertinentibus in duas et aequales partes inter se divisissent, quarum una a parte dictae possessionis Nagybarath antefatis praeposito et conventui de dicta Chorna, alia vero a parte possessionis Nyul iuxta erectiones metarum per easdem partes omnino de novo erectarum praescripto capitulo Iauriensi in perpetuum et irrevoca­biliter devenissent, prout devenerunt portiones perpetuo utendae, tenendae pariter et habendae ita tamen, quod sepefati praepositus et conventus de Chorna trecentos florenos auri, directam scilicet et aequalem medietatem praescriptorum sexcento­rum florenorum aureorum, quibus praescriptum praedium a praefatis Matthia et Michaele dictum capitulum Iauriense modo praemisso comparasset, eidem capi­tulo Iauriensi plene et cum effectu reddere et restituere deberent et tenerentur, quibus quidem trecentis florenis auri memorati praepositus et conventus saepefato capitulo Iauriensi plenam et omnimodam impendissent, imo, prout antefati domini Ladislaus et Anthonius praepositi ac Michael lector nobis retulerunt, impenderunt satisfactionem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litte­ras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas praefatis praeposito et conventui de Chorna duximus concedendas communi iusti­­tia et lege regni requirente. Datum in festo Beati Thome apostoli, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto. 659. 1467. február 3. — A pannonhalmi konvent előtt Szentmargitai Áron György a Viszlói Aron László fia Ferenc birtokainak Mátyás király által Hédervári Imre pozsegai főispán és testvére Miklós királyi asztalnokmester részére történt adomá­nyozása ellen emelt óvását visszavonja. Hártya, kék-zöld-piros selyemsodraton függő pecsétje elveszett. Eredetije lappang (Hé­­derváry cs. lt. 4 18) — Kiadása: Héderváry I. 320-322. (250). Conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie omnibus Christi fi­delibus, presentibus pariter et futuris, presencium noticiam habituris salutem in salutis largitore. Quod quia inexpleta hominum cupiditas eciam facta iuridica et legitime condonata plerumque a veritatis tramite solet divertendo retrahere, ob hoc precedencium laudabilis sagacitas et beata ingeniositas quoslibet processus legitimos et queque facta iuridica, ut eadem inconcusse valeant permanere, littera­rum testimonio adinvenit perhemnari. Ad universorum igitur noticiam harum serie volumus pervenire, quod nobilis Iohannes Litteratus de Thewlge pro magnificis do­minis, Emerico de Hederwara comite de Posega ac Nicolao de eadem Hederwara magistro dapiferorum regalium cum procuratoriis litteris magnifici domini Michae­lis Orzagh de Gwth regni Hungarie palatini et iudicis Comanorum ab una, parte 21-22 in festo... ] 1466. dec. 21.

Next

/
Thumbnails
Contents